Ï. CHRONICA
tati dimisit, aurumque infinitum nimis, et plus quam voluit, accepturus,
securus et gaudens cum suis praedictis Consiliariis exspectavit. At Ruthe
ni in haec verba dimissi, consilii sui non segnes exsecutores, collegerunt
exercitum de Tartaris et Lithuanis, et de omni f) angulo Ruthenorum ,
veneruntque velocius quam sperabatur, non aurum et argentum, sed fer
rum et lapides, cafieraque letifera allaturi, Regemque eum omni exerci
tu suo undique circumdantes, obsidione infrangibili obsederunt. Tandem
cum extrema difficultate et gravissimo labore suorum Suecorum, quos de
spexerat , effosso meatu cujusdam fluminis, eorum obsidionem egressus e-
vasit. Tunc Rutheni castrum suum Fekensare, ab hominibus Regis oc
cupatum aggressi, et recuperantes’, Suecos ibi repertos morte crudelissima
trucidarunt. Sicque verificata est revelatio a Virgine gloriosissima u) nun-
ciata: “Inimici hujus Regis in manu ejus dati, quibus quia pepercit, au
dito consilio exterorum, facti sunt ei in diabolum magnum“ v'). Sicque
ille, perditis fidelissimis militibus suis, factis tam inaestimabilibus expen
sis, tantis damnis acceptis, in multa obligatione, ratione stipendii solven
di, relictus, ad Sueciam cum tali quali victoria remeavit. Sed ad ista non
respiciens, facta enim erat ei facies meretricis, ut neque de turpissimis et
notoriis actibus erubesceret, ad majores insanias animum dedit. Deserta enim
cohabitatione et thoro Reginæ, nescio quibus viis inductee et præ tensio ne
persuasæ, damnatissimae libidini, propter quam venit ira in filios diffiden
tiae, operam dedit. Et hic rumor abominabilis et horrendus totius re
gni vulgi commovit auditum. Regina enim licet ad tempus contenta,
persuasa forte spe sanctitatis et abstinentiae, comperta tamen veritate, aut
mutato anirno, horribile piaculum Regis quorundam Consiliariorum ejus,
praecipue forte Praelatorum, detexit auditui. Sed et viri quidam hujus rei
conscii, licet a Rege plurimum ad rem celandam, ut creditur, sublimati,
foedum nimis auxere rumorem. Pro honestate tarnen et decentia habita
bant pariter Rex et Regina, et mutua sibi invicem obsequia defere
bant.
De utr Jusque autem voluntate , et Consiliariorum utriusque
regni consensu , filii eorum duo , licet parvuli, eliguntur in Re
ges, Ericus scilicet senior in Regem Sueciæ, Haquinus autem in
Re^em. Norvegiae. Dicunt autem aln, hoc facium luisse non de
B.egis et Reginæ consensu, sed Consiliariorum, Prælatorum et omnium
notabiliorum° regni virorum, coacta quadam et necessitata volunta
te, postquam rumor de flagitiosa vita Regis indies crebresceret, et mo
nitus a Prælatis, ut vitam corrigeret, ille jurasset se propositum non
mutare. Hoc enim genus peccati divinam vindictam inclamans, nedum
seternam et jehennalem punitionem sibi vendicat sed etiam temporalem,
nec contentum est unius personse actricis x) tormento, sed terram v) in
ficit et aërem, ac contra hominis obsequium avertit etiain elementa. Un
de dicitur regnum Cretae quondam nobilissimum, ob unius petulantis fla-
gitium, esse submersum. Quo peccato z) dum Princeps quicunque laborat,
subjectus populus et terra, cui præsidet, portabit judicium, quicunque
est
i) Cod. 2 . denuo in.
u) Cfr. Revel. Vi. (> scj.
v) Cod. 4. et. Messenius
a magnum
x) Cod. 2 . ac trucis.
y) Cod. 4. ef. Messenius addunt : totam,
s) Cod. 4. facto.