Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

7 
In Episcopatu qualem se gesserit Noster, testimonio est eritque grata 
memoria Dioeceseos Lincopensis nunquam emoritura. Ad omnem mu 
neris ambitum alacrem et benignum animum oculumque circumferens 
nulla tamen parte officii laudabilior exstitit eâ, quæ ad sanam doctrinam et 
eruditionem promovendam pertinet. Gymnasium Scholasque optimis in 
struere Praeceptoribus, quantum in ipso erat, indefesso laborabat studio, in 
discipulorum choro optimum quemque et ingeniosissimum cohortationi 
bus et beneficiis ad se trahebat, nulli unquam, cui solamen et adjumen 
tum adferre potuit, deerat. Beneficia non solum ipse largitus est, sed 
etiam ex aliis eliciendi mira quadam facultate, animo benignissimo insita, 
polluit. Bibliothecam Gymnasii Lincopensis ita ditavit, ut instaurator me 
rito salutetur. Neque colligendis modo eruditionis thesauris defunctus est; 
collecta etiam in communem vertere usum studuisse testantur edita ab eo 
Acta Bibliothecae Lincopensis ( Linköpings Bibliothek 5“ Handlingar'), itemque 
Commentarii periodici usui et studiis s&cvi ordinis dicati {Journal for Pre 
ster). Anno igo5 ad sedem Archiepiscopalem Upsaliæ promotus iisdem 
eminuit, in hoc illustri loco, virtutibus. Procancellarius Academiae Up- 
saliensis, et initio non omnibus aeque acceptus, aetate vergente, bonitate, 
quæ omnia superat, ita sibi animos devinxit, ut studiosa Juventus omnis 
proprio motu atra veste illius mortem lugeret, proprio motu funebri pom 
pae se comitem adderet et sepulcrum stiparet lacrymosa. 
Nostro sedem Archiepiscopalem tenente, Novum, ipso auctore, Ca- 
techismum Ecclesia accepit Svecana, Illius auspiciis Novum Manuale 
Liturgie um, Novum etiam Hymnorum Librum; in. novum Peri- 
coparum delectum impigre laboratum est, et Versio emendata Novi 
Testamenti prodiit. S vas ore Procancellario, munificentia CAROLE 
JOHANNIS , t. t. Principis Successoris, Collectionem MSS. Nordini- 
anam Bibliothecæ Academiæ Upsaliensis addidit, quo fundamenta hu 
jus Operis jacta sunt; neque in eo promovendo Noster segnior erat. Co 
mitiis 
i 
primis magna incessit religio animos omnium, quando nuncupabat Arcbiepiscopus, unum illum extremum 
muneris actum nunc superesse, ut Novum inauguraret Episcopum, et jam cœptæ omnes ire campanæ, et 
inter densum lmmeris vulgus longum agmen procedere, et, ut ventum erat in Templum, circumfusus 
Clero suo Episcopus liniger stabat; ubi vero in iliis, qui proximi erant, Venerandis Senibus, non modo 
Patrui observabantur duo, sed grandævus etiam Parens Ipse, Episcopum suum in filio videns, adstabat, 
sacroque capiti imposita manu, inter bona verba, quæ dici solent, utebatur hoc Syracidæ carmine: ”Mi 
fili, si vis Domini servus esse, accinge te tentationi”: atque sic ministrabat ad induendum pallio Natium ; 
totus ille actus habuit tot animorum motus misericordes, ut exstitisse vix similis umquam putetur: itum 
utrimque in lacrimas est, et a gaudio et a dolore: quæcumque enim versabat mentem, sive decedentis si 
ve incedentis Episcopi, cogitatio.”
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.