ETUCI OLAÎ
Î03
molestiæ, dissentionis aut discordiae attentare; nec ullo tempore regnum
Su eorum in majori tranquillitate et prosperitate creditur gubernatum.
Hic, de consilio meliorum regni et Regis, accepit ipsi Regi uxorem de
Francia, tiliam Comitis Nemurcensis o), nomine Blancam, virginem spe
ciosam valde, genuitque ex ea duos tilios, et tres tilias. Alii dicunt eos
VII. filios et tilias habuisse. Mortuo tandem Dno. Matthia p), cujus mors
occasio erat multi doloris, cum Rex, optatis nuptiis potitus, duobus regnis
cum Scania, in optima dispositione gloriosissime sublimatus, curam regen
di suscepit. Aliquanto igitur tempore consiliis sapientuin adhæsit, qui
patri suo et Dno. Matthias tideles exstiterant, et tempore pueritiæ suæ cu
ram regni cum gubernatore Matthia gesserant. Et intérim laudabiliter vi
xit et utiliter praefuit, et regnum profecit in abundantia divitiarum, et
gaudio replebatur; sed hujus gaudii extrema, luctus longior occupavit.
Rex enim caepit vacare deliciis et voluptatibus, odio habens incre
pantes se, antiquiores et sapientiores Consiliarios aspernari et a se pror
sus ejicere, juniores et degeneres, quibus placuit vita similis, assumendo.
Unde crevit excessus luxuriæ, crapulæ, superbiae in immensum, cæpitque
regnum paulatim in magnam vergere paupertatem, dum hospitalitates et
exactiones gravissimae imponerentur ad explendam ingluviem, statum,
pompam, et omnem insaniam q ) juvenilis ardoris. Sicque viris prudenti
bus in regno vel sublatis e medio, vel ejectis præ tædio , vel vilipensis
opprobrio, nulla ministrabatur justitia injuriatis et oppressis.
Concepto vero proposito adeundi Russiam, factae sunt beatae
Birgittae revelationes a Christo r), gloriosa Dei genitrice, beatissima vir
gine Maria mediante, svadenteque, quod in exercitu suo non assume
ret homines extraneae nationis; sed quod poneret spem suam in Dominum
Deum, et contentus esset assumere homines regni sui, qui videlicet vel
amore patriae suæ certarent pro pace et quiete ab hostibus, vel obediendi
necessitate, non cupiditate spoliandi transirent ad hostes. Sed et quaedam
aliæ revelationes factae sunt de statu regni, et exhortatione hujus Regis,
quæ omnia ille parvi pendens duxit pro nihilo, non solum non sequens di
vina consilia, sed in contrarium dirigens actus suos. Collegit enim exer
citum, præter suos Suecos, de Dacis et Alemannis, cum quo vadens in
Russiam, primo quidem impetu victor sibi videbatur effectus, accepto ca
stro Ruthenorum Fekensare j)> et parte terræ Ruthenorum subjugata, de
ceptus consilio Danorum et Alemannorum, quos in suo ducebat exercitu,
plus perdidit quam accepit. Homines enim de Russia dolosi et mendaces,
attento quod Rex ille cum his, quos aliunde vocaverat, qui totam suam
intentionem principaliter fundaverant in lucro et pecunia et acquirendis
divitiis, cum essent in arcto positi, nec aliud restaret, quam Regem omne
suum intentum obtinere, promiserunt aurum et argentum se daturos,
quantum illi volebant praefigere aut etiam nominare; sed et subjectionem
omnimodam et perpetuam servitutem, et quidquid humanis dici posset
verbis, quod Regem posset ad misericordiam provocare. Sed qui credit
misero, creditur esse miser. Credidit ille, et homines dignos morte liber
tati
o) Comes Johannes, et conjux Maria, domo (f) Messenius: onerosam infamiam.
Artesiaca oriunda. Cfr. heic Chron. Rhythm. r) Revel. S. Birgitlæ. VI. 4i. VIII. 43. sq.
p) An. i 337 circa. Arosiæ sepultus. cfr. Te- s) Coti. 2.4. Pekensore. Castrum liocceposf-
s! amentum illius np. Lagerbring, 1. c. p. 55o. jnodum Nöteborg appellatum est.