102
I. CHRONICA
huc infantem elegerunt in Regem. Comites vero Holsathe praedicti, occa
sione accepta, cæperunt sibi in Dacos jus regnandi vindicare, et paulatim
roborari, ut inulta dominia et quædam castra Daciae suo dominio subji
cerent. Holsatici vero, Danis vicini, sed ab eis australes, sapientiores se
putantes, naturali quadam ambitione eis præesse laborant; prohibiti au
tem, aut non admissi, gravi eos odio persequuntur. Quo morbo et Daci
circa Suecos incessanter laborant. Daci igitur ab Holsaticis, in auxilium
assumptis, graviter afflicti, oppressi, pariter et despecti, Regem suum Chri-
stoferum revocant et restituunt in regiam dignitatem, lilium suum Ericum
a vinculis et carcere absolventes, sed brevi tempore exinde regnantes, am
bo miserabiliter moriuntur. Anno MCCCXXXI k ). Holsaticis et Alemannis
aliis adhuc in Dacia fortiter radicatis, Ottone fratre Christo feri Regis
in Iuthia a Comitibus Holsatise captivato; qui cum voluissent in Iuthia
totam militiam exterminare, ae idcirco cum grandi exercitu illuc miras
sent, Nicolaus Ebbeson, nobilis quidam de Iuthia, nocte intrans oppi
dum, in quo pernoctavit Comes Gerardus, eum occidit, et multo tem
pore contra fratrem ejus pugnans et triumphans, tandem occiditur /). Tunc et
Scania ab Holsaticis violenter et graviter occupata, non habuit qui eam m )
a tanta servitute liberaret. Unde Scanenses contra Alemannos erecti, mul
tos eorum occiderunt in Helsingborgh et Lundis , etiam in Ecclesia Lun-
densi. Annis autem prioribus fuerat a Suecis subacta, quam Dominus
Matthias gubernator regni Sueciæ totam vastavit, et cum præda CCC. Mi
lites et nobiles captivos eduxit, qui tempore electionis hujus Regis Magni
in obligatione hujus captivitatis tenebantur astricti.
Scanenses igitur gravibus undique angustiis laborantes, cum ex una
parte bella paterentur gravissima ab Alemannis occupantibus castra et bella
eis continua inferentibus.- Ex alia vero parte urgebantur a Suecis, quibus in
multa summa auri et argenti, ut se redimerent, tenebantur. Ad hoc ergo
tanquam ad unicum refugium cucurrerunt, ut Regem SueorumMagnum iri
suurn Dominum assumerent et regno Sueciæ perpetuo tempore subjace
rent; super quo terribilia juramenta praestantes, multa desuper perpetuae
firmitatis litteris et sigillis roborata tradiderunt notoria munimenta. Sed
quia Holsatici adhuc erant in Scania potentes , castra et munitiones vali
das obtinentes , non poterant sine multo dispendio expugnari; fecit Rex
Magnus hoc modo pactum cum illis, ut acceptis LXX. millibus Marcarum
argenti purin), castra sibi traderent, et pacifice omnia sine damnis ulterio
ribus resignarent. Hanc ergo summam argenti de incolis regni Sueciæ
collectam, Rex Magnus exposuit, et Scaniam a servitute gravissima li
beravit; relaxans insuper omne argentum et aurum, quod pro captivis
eorum Sueciæ fuisset jure captivitatis solvendum. Sic ergo Rex Magnus
Sueciam totam, Norvegiam et Scaniam pleno jure adeptus, principium re
gni habuit gloriosum. Sed principium lætum, linis quandoque molestus.
Hoc igitur Rege in tam tenera ætate electo, continuatus est in re-
ctoratu et gubernatione regni, Dnus. Matthias Dapifer, qui ea strenuitate
et prudentia gubernabat, ut nemo auderet extra regnum vel intra, aliquid
mo-
l) Cod. 2 . et Messenius: MCCCXXT. ^ n ) Ila Clironol. N:o 16. quam anclor heic se-
l) Sulim, ]. c. Danske Kærapeviser, T. II, cntiis est. Clironol. N:o 12. i 4 . halirnt XXXIX.
N:o 94. Millia marcarum. Citron. Rhyllim. XXXIV. Dif-
rn) Messenius male î quietem. feien liam hancce explicat Lagerbring, 1 . c. p. 264.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.