IOC
I* CHRONICA
rientis exspectat. Decapitatum ergo in feretro ponunt, et superjecto bal
dakino, arreptum quatuor e nobilioribus regni, facta processione cum toto
clero Stokholmensis oppidi, honorifice deferunt ad locum fratrum Mino
rum ejusdem loci, in sepulcro avi sui Domini R. Magni Ladulaas, facientes
cum decentia sepeliri in vigilia Apostolorum Simonis et Judæ &). Hunc
Domicellum Magnum, regnante adhuc patre suo Birgero, omnes majores
natu totius regni Sveorum, etiam ipsi Duces, assumserunt in regem, post
patris sui obitum regnaturum, praestito ei fidelitatis juramento. Quem
cum in castro Stekeborg obsedissent, non aliter inde educere, nec castrum
obtinere potuerunt, nisi eo suscepto per modum captivi, praestita securi
tate de vitæ et membrorum incolumitate et corporis; super quo etiam
dicuntur praestitisse terribilia juramenta. Post haec igitur nescio qua ju
stitia eum debuerunt aut potuerunt, paterno crimine aut odio, mortis sup
plicio condemnare. Post haee brevi elapso tempore obiit Rex Birgerus c), et
uxor ejus regina Mæreta , exules a regno Sveorum, ut uterque non immeri
to dicere posset: Quam deficit in dolore vita mea, et anni d ) mei in ge-
6a mitibus!
tfagn- Post exterminium Regis Birgeri, Milites et reliqui Ducum oc-
cisorum satellites, postquam vindictam dedissent in hostes Domino-
rurn suorum, et fidelitatem ostendissent suis mortuis Dominis, volebant
etiam amplius affectum pium, quem gerebant ad praefatos Principes, in filios
demonstrare, tota sollicitudine laborantes, ut regnum Sveorum a posteritate
Regis, ad Ducum lineam transferreretur. Anno igitur Domini MCCCX 1 X
Dapifer vel Drossetus regni Dominus Matthias Ketilmundson, qui totus ar-
debat pro honore Ducis Erici, qui et regni gubernator existens, non so
lum ipsum regnum de obedientia regis Birgeri et filii ultimate et finaliter
ereptum, et ad Ducum partem totaliter inclinatum, ad concordiam et u-
nitatem reduxerat; sed et Scaniam, Regis Birgeri intuitu, vehementer
afflixerat, talliaverat et subjecerat. De omnium meliorum totius regni con
sensu, Nobiles, Civitatenses e) et Rusticos de qualibet Contracta quatuor, ad
festum Johannis Baptistae apud Morasteen convenire mandavit, de provi
sione regni et futuri Regis electione concorditer tractaturos. Magna igi
tur et pene innumerabili multitudine, die præfata et loco quasi ad specta
culum concurrente, quidam praelatorum aut seniorum nobilium, causam
convocationis eleganter aperuit. Quod videlicet exigebat status et con
ditio regni, in unam sententiam totam regnicolarum multitudinem con
venire pro Rege constituendo et in principem assumendo: De loco simi
liter, quare ad talem vocati fuissent, pro tali negotio peragendo, non mi
nus solenniter et sollerter exposuit: Talem scilicet Regem bonum futurum
et utilem, qui apud Morasten foret electus: Finem autem sui sermonis fe
cit in quadam oratione devota, quatenus Dominus Deus respicere digna
retur longam et miserabilem ac multiplicem afflictionem, scissuram et
divisionem hujus regni, et talem eis concedere ducem populi sui, unde
regnum posset proficere ad honorem summi regis. Qu 0 finem faciente
sermonis, affuit Dominus Matthias gubernator regni prædietus, filium
Ducis
I) Oct. 28. pulta est. Pontoppidnn, Marmora Dan. I. p. 175.
c) Scii. an. 1 S 21 d. 3i Maji. Regina vero d) Messenius male: animi,
pluribus exinde annis supervixit, mortua demum e) In comitiis præsentes hoc loco primum
i54i 6 idus Martii, Ringstadii juxta maritum se- nominantur.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.