98
I. CHRONICA
Ulffo, Luderus, Valramus, mox mittuntur captivi ad Stokholm et turri
bus includuntur, sed victualia eis copiosissime ministrantur usque in diem
quo rotis superponuntur.
De creatione Dni. Matthiæ in Gubernatorem regni.
Circa festum Johannis Baptistae exinde secutum, facta est congrega
tio meliorum regni super substituendo Principe ac Gubernatore regni,
et aliis negotiis arduis regnum concernentibus, in civitate Scarensi; eo
quod illic confugisset Ducissa, uxor Erici Ducis, cum filio, ad castrum
videlicet Scarense. Unanimi igitur omnium congregatorum assensu, Do
minus Matthias Dapifer regni creatur, et gubernator ac provisor totius re
gni constituitur, obsidione nihilominus durante ante castrum Nyköping et
Stekeborg. Qui assumptæ sollicitudinis officio satisfacturus, regnum cir-
cuivit in brevi, et ad tranquillum statum, ut opus erat in tanta divisio
ne et turbatione, reduxit. Hoc tempore hi, qui nomine Regis defende
bant castrum Nycopense, levabant corpora Ducum, et ponentes in fere
tro, superjecto baldakino, portabant ea de castro, ponentesque in plano
infra castrum, allocuti sunt viros in obsidione degentes, suadentes quate
nus ab obsidione desisterent et Regi regnum, ut juris erat, salvum dimit
terent, cum, Dominis eorum mortuis, non haberent, pro quo jure certa
rent. At illi servos se filii Ducis Erici asserentes, et pro eo legitime pugna
turos, occisori Dominorum suorum regnum dimittere se negabant. Assum
pta autem Ducum funera ad Stokholm cum honore debito detulerunt,
facientes ea ibidem in parochiali Eeclesia sepeliri t). In sequenti igitur fe
sto Beatae Virginis «), inedia coacti et nimia fatigatione afflicti, qui castrum
tenebant, sese suaque dedentes, exierunt a castro u), ipsum manibus obsi
dentium relinquentes, qui et ipsum funditus destruxerunt. Sed, qui ca
strum Stekeborg tenuerunt propter Dcmicellum filium Regis, diutius et
virilius aliis, suum fortalitium defenderunt, licet multa penuria et vi
ctualium defectu quotidie laborarent. Viso autem, quod diutius subsistere
non valerent, facientes de possibili quod melius erat, diu super concordia
tractantes, aliud efficere non potuerunt, quam quod Domicellus duceretur
captivus, et alii, salvis personis et rebus, libere, quo vellent, permitte
rentur abire.
De vastatione Scaniæ et strage ibi commissa.
Destructis funditus castris Nyköping et Stekeborg, cæterisque munitio
nibus et castris, quæ Regi Birgero servabantur ad manus, et filio ejus ad
Holmis ducto, et in firma custodia reservato, ut nihil possessionis, obedi-
entiæ et dominii esset ei in regno relictum, Regni gubernator Matthias
collecto exercitu Seaniam intravit, pro eo, ut æstimo, quod Daci cum
Rege Birgero invasissent Vestgothos et contra fidem promissam et treugas
initas multos eorum in Karlaby occidissent. Congregati vero Daci cum
Alemannis sibi adjunctis, occurrerunt Svecis armati, et bello commisso
apud Mjôlklang *), fugerunt Daci, cessitque victoria Svecis. Capti sunt au
tem
t) Scii. Ecclesia S. Nicolai, ubi etiamnum postmodern Upsaliam translatum est an. i5 23 ,
restat candelabrum orichalceum eximii magnitudi- Cfr. Peringskbld, Monum. Uni. II. p. 5 y.
nis, quod, coram summo altari erectum, quatuor u ) Aug. i5, ], Sept. 8. Cfr- Lagerbring 1. c.
imaginibus leonum nititur. Hoc a R. Magno fi- p, i 4 i.
lio, in memoriam Patris et Patrui, sepulcro ipso- p) Scii. Nycopensi.
rum superimpositum est. Funus vero Ducis Erici x) In Scania. Cfr. Chronol. N:o 12, p. 57,

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.