96
I. CHRONICA
ves ad anna concurrunt et post brevem horam apertis valvis in campum
armati prosiliunt, Regem cum suis animose fugantes. Qui inde sine ho
nore regressus, Nycopiam, unde venerat, repedavit.
Continuo igitur fidelissimi Milites, qui post Duces remanserunt, in
eorum Contractis mutua intelligentia, unanimi consilio foederati, Do
minorum suorum tam nequiter traditorum sanguinem ulcisci conjurant.
Singuli igitur de suis Contractis populo convocato, et ad insurgendum in
ultionem tanti sceleris concitato, ut in unum conveniant, mutuo sibi fe
stinanter occurrunt, eductis per Dnurn. Matthiam l) Uplandensibus, per
Dnum. Carolum de Kalmarnia m) Smalandensibus, et per Dnum» Birgerum n)
Vestgothis, sicque versus Nycopiam , multi exercitus in unum tenden
tes, dirigunt gressus suos. Quo cognito Rex de fuga cogitans, turrim,
qua Duces tenebantur inclusi , dura clausura firmavit, clavesque projecit
in fluvium et inde ad Stekeborg fugiendo divertit. Ducales vero castrum
Nycopense stricta obsidione ligarunt. Ferunt autem Ducem Ericum tri
bus tantum diebus absque cibo et potu vixisse ; Ducem vero Valdema-
rum XI. diebus. Caussam hujus rei talem assignantes, quia multiplici poe
narum genere, Rex et Ducum custodes Ducem Ericum afflixerunt, ma
nus et ossa et cetera membra crebris ictibus conquassantes o).
Tunc Rex Birgerus directis in Daciam litteris, mandavit filio suo,
Domicello Magno, ut se disponeret ad redeundum in patriam, et regnum
Sueciæ suis manibus acquirendum. Regi etiam Danorum supplicavit in
stanter, ut opem ferret et sibi et filio suo in tanto necessitatis articulo.
Rex ergo Danorum, qui jam multa pro Rege Rirgero, intuitu Sororis p),
expenderat, Domicello Ma^no nepoti suo sexcentos equites armatos, et
ad bella doctissimos, assignavit. Quibus assumptis * Domicellus ipse recto
diametro in Ostgothiam, ut patri ocCufreret, properavit. Rex autem Bir-
gerus, lilii sui adventu'audito, obviant ei processit, et exactiones gravissi
mas incolis imponens, terram illam Undique pervagatus, nihil aliud o-
rando rogabat, quam ut viros Ducum sibi concederetur aspicere. Exau
divit autem eum Dominus, sed sicut meruit, ad interitum. Visis enim
Ducum satellitibus, nec primum quidem impetum sustinere praesumens ,
cum adhuc longe essent, fugit cum lilio, et cuin omni, quem ducebat, exercitu,
ultra sylvarn Holaved, inde festinans et manu hostili intrans Vestgothiarri.
Quo eognito, rustici convenerunt in unum , : et apud Karlaby consederunt,
quos aggressus Rex et videns magnam multitudinem congregatani, con
sueta fraude sua^ statuit cum eis trium dierum inducias, in quibus pluri
mi, rusticorum, pro victualibus ac aliis necessariis, ad propria diverterunt.
Quos abiisse considerans Rex Birgerus, durante treuga trium dierum, rt1à~
nU
Mntfhias Ketilmundsson. et Ësgero ÀrcliiËp. Lundensi dederunt ambæ In
oi) Carolus Elenæson (Sparre ) cfr. Chronol. geburges, Ducissæ Sveorum, datæ surit Calma-
N:o 16. ad h- rise d. 16 Apr. ioi 3 . Promittunt lias litteras
n) Birgerus Pedersson Brahe, Legifer Upland, per serenissimos Principes, ”cum Domains eos a
Cfr. quæ observävit Lagerbring ]. c. p. i»S. captivitate liberaverit”, confirmari et insioiabi-
o) Ericum et Valdeinarum per quatuor, et quod ter observari. Cfr. Lagerbring 1 . c. p. ia4,.
excurrit, metises, vitam in carcere hocce- funesto p) Scit.'Sophiae, conjugi s °B. Bbgeri. Codi 4.
Çioîcâ icisse ex diplomatibus residuis prob, ari. pot- et Messenius : Sprorutn. Utraque ledio fee ta , hæc
esi. Hæ igitur ieriimi as. qbas horlöoö enarrat ini- vero minus placet, siquidem Ingeburgis Reginæ
dor. vVrsus tîu. m V ijiti v ilibu s lo' iim halt, »efe. Te- affeci ioiiem staineyiuju , qim,l consignai mit Dûtes ”sani ' tueri - bénins. Haucce ' celebrant caiRilenae vetustæ irt
te'et cqipoiev’hcei c: pli vin i” d dum est Nyccpias Dania et Svecia,. quas vide ap. Nyevup et Rahbek,
ài io-iu (t: 18 Jan. et in Bibi. R. S’tockb. asserva- 1!. p. 167. Geijer et Afzelius, L p. ,1.89,. 'Qfr.
tiuv Luter», quas Cliystophoro Duci Hallandiæ Suhm, 1 . c. p. 828,859.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.