94
I. CHRONICA
et propius pausassent diutius, fuissent ejus de eorum traditione detecta
consilia, et recepissent de imminenti eis periculo cautionem. Verbis igi
tur mendacibus nimium creduli, continuato gressu intrabant oppidum Ny-
copense, et deinde in castrum, confidentes in mendaciis, ascenderunt. Qui
bus occurrens Rex cum hilari vultu et blando sermone, sed doloso cor
de suscepit, et assumens eos collateraliter secum faciebat ascendere.
Iam vero quanta hilaritas in loquendo, quanta benignitas in servien
do, quanta humilitas in ministrando, quanta largitas in propinando fiebat,
levi non potest et facili explicari sermone. Post multam vero abundan
tiam ferculorum, et mensarum nimium apparatum, post dulcia et multi
plicia colloquia tam dilectissimorum fratrum et amicorum, sed non aequo
amore sibi correspondentium, hora dormiendi successit, qua Principes in
vitati in decretam sibi cameram, cum comitiva honesta, sed subdola, per
ducuntur. Post quorum collocationem in lecto, omnes eorum Milites et
universa familia, rogante Regina, egredi jubentur a castro, non quidem
quasi violenta exclusione, sed familiari et dulcisona Reginæ inductione,
petentis quatenus ad honestiora hospitia civitatis (quasi ad majoris quietis
et solatii commoditates egrederentur) ituri. Quod ut certius fieret, Da-
pifer Regis lohannes Brunko exactissime disquisivit, stans ipse in porta,
et diligenter omnes inspiciens, et inquisitione sollicita prospiciens, ne u-
nus quidem Ducalium servorum remaneret in. castro; nec confidens plene
janitoribus de clausura, arreptis clavibus suis manibus seras portarum fir
mavit.
, Quibus peractis, Regales ministri loricati ac aliis munimentis induti,'
assumptis balistis, gladiis, venabulis, ac armis ceteris invasivis, Regis
aspectui se praesentant, stantes coram eo tanquam leones parati ad prae
dam; cum illi nobiles Duces, duo tantum, inermes et nudi, nescientes
quod de eorum ageretur interitu , nocte jam media dormitarent. Sed Rex
pusillanimis et vecors, adhuc sibi suisque diffidens, jussit vocare Militem
quendam, Dnum. Canutum d), virum strenuum, multae discretionis et ra
tione vigentem. Quem vocatum et praesentem interrogat, si ei velit as
sistere, et auxilium ferre in captivando Fratres suos? Tunc ille attoni
tus de re detestabili et intentione maligna, respondit: Domine Rex, si
quid ingruit personae vestrae, ego quamdiu subsistere valeo, pro ea tuenda
et conservanda pugnabo; ad captivandum autem Fratres vestros, sicut nun
quam consilium dedi, nec dabo, sic nec opem præstabo, aliisque verbis
quam plurimis Regi persuadere conatus est, quantum dedecus esset, si in
eos aliquam violentiam faceret, qui ab eo invitati, in tanta ad eum con
fidentia déclinassent. Quibus verbis ille commotus, eum a conspectu suo
furibundus abjecit ; sed nec minus ille commotus abcessit.
Tunc iniqui Regis satellites jussa impleturi, acceptis laternis et faculis,
armis accincti letiferis, ad cameram, in qua Duces dormiebant, rabie fu
riosa decurrunt, dormientesque et nudos, fractis januis et incursione ter
rifica suscitarunt. Tunc Dux Valdemarus exsiliens e lecto, tunica super
jecta ,
f?) Carmtns joannis, hactenus R. dapifer, in nus denuo capessivit, etindiploro. a. i 525 R. Svec.
etijUs locum, brevi autem, jam suffectus erat Jo- e t Norveg. Dapifer salutatur. Cfr. supra p. qi.
hannes Brunko. Post R. Birgeri decessum, mu- Lagerbring 1. c. p. 120 , 33 1 .

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.