Ill
Haec de Labro præfati, pietate ad memoriam revocamur Viri, cujus
de hoc etiam Opere merita recordationem desiderare non debent, Archi-
Episcopi loquor, dum in vivis erat, Ecclesiæ Sviogothicæ, Academiae Up-
saliensis Procancellarii, Regiorum Ordinum Membri et Commendatoris,
Academiæ Svecanæ Octodecimviri, SS. Theol. Doctoris, Eminentissimi
ac Reverendissimi Domini JACOBI AXELII LINDBLOM. Hic quæ
in ecclesia, quæ in re publica gessit, Patriæ annales non silebunt. Nos
Ejus in litteras amorem, quas omni vita sanctissime coluit, inprimis prae
dicare nostrum duximus, quia ipsi, amicitiam vel patrocinium experti,
hominem adamavimus, Maecenatem venerati, Praesulem reveriti sumus.
Natus erat Noster in Ostrogothia d. vii. Augusti an. 1746, patre Sa
cerdote ), mediocri loco et fortuna. Publicis, ut mos erat horum tempo
rum, scholis educatus, Academiae tum nostrae Alumnus, Lauream meri
tus est an. 1770, et Bibliothecae Academicae adscriptus, magni Ihr i i primum
in se traxit oculos, ejusque intercessione Eloquentiae et Politices Docens
an. 1775 eot constitutus. Quo in officio ita se sagacissimo judici probavit,
ut Novum Lexicon Latino-Svecanum, quod Ihrii auspiciis in Academia
ederetur, Nostro mandaverit elaborandum, cujus maxime opera et studio
opus etiam hoc absolutum est. Post Ihrii mortem, in ejus cathedram
vocatus anno 1781, dignum se ostendit, qui magno Viro succederet. Fræ-
legentem vel disputantem Lindblomium audire Regi GUSTAVO III.,
cum Upsaliam inviseret, voluptati erat. Exercitationibus Nobilis inprimis
bibi commissae Juventutis tanta alacritate et cura praefuit, ut nummo me
moriali Discipuli gratum animum testati sint. Anno 1786 ad Episcopa-
tum Lincopensem multorum suffragiis vocatus, rarissimo exemplo, cum
sacerdotium nondum iniisset, a Rege nominatus est; neque minus fortasse
rarum, quod in consecratione sollemni per Troilium facta, cui tum in
Episcopatu Lincopensi successit, cui Archiepiscopo etiam postea successu
rus erat Noster, Pater senex duoque Patrui, manibus caro capiti impositis,
divinum auxilium Filio et Nepoti implorarunt **).
In
*) AXELl ° Joh - Ltnmlom > SS - Theol. Do clore, Pastore et Præposito in Oden.vi rv
1707 anri - , Yv v i \t M ^ t0 111 Ul knsvi, Dioeccseos Lmcopensis, denalo
revocato edicto Nantesiaco, in PA “ AVICINI ’ n ° Wi ^ ^-Gallica oriunda,
>*) fflri W, (■’»«»..lia M ton Troa dic... Ops.l. ,8o6, p. 79 ) dc Synodo Cleri Os.rogo.hiei
j“ 1 ““ ta-, Arcbiepiscopi designati, ultimo, Lincopise „„„ , 786 „ lel „ to> „ de m ’ uneri
INDBLOMIO uccessore l.æc denique enarrat: ”Tum omnium conjecti oculi sunt in Novum Episco
pum. „m prssscn.cn,: flo, idcm „ teB s, alacrit,, « lastiti, eadem, par ccmmcndati. „,is, persome d n
» par, par gratta, P .r faci,*.,, no „ geminum i„ Areade, ambo, »,i quodTame« '
.«m, „ouutbi, videretur ambitiosior sibime, perpiaeere Ostrogo.bi. „ater, t.lem videu 'I LZ «

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.