ERICI OLAt
93
vissima conturbavit. Rex enim Birgerus diu conceptum in corde ranco
rem, sed caute dissimulatum in opere, inhumanissima cæde fratrum suo
rum, ad sceleratissimum perduxit effectum. Unde nimirum tota pene na
tio Sueorum commota, tantum nefas non dimisit inultum, licet cum
suimet ipsius intolerabili detrimento. Inferendæ igitur neci talis Regi
præfato praebebatur occasio. Nam cum Dux Valdemarus reversus a par
tibus transmarinis, suum domicilium in Olandiam transtulisset, tempore
tamen quodam inde ad Hol mis iter acturus, cum non longe a Nyco-
pia transitum faceret versus Holmis, incidit ei cogitatio, üt fratrem suum
Regem, in Nycopia commorantem, accederet, eidem quippiam locuturus*
Cujus dum Rex et Regina praesensissent adventum, egressi ei obviam tan
tis cum blandimentis, obsequiis, honoribus et reverentiis exceperunt, tan
tis applausibus, deliciis, amplexibus, et osculis exceptum foverunt, ut ni-
hil minus, quam vera traditio et tendens ad laqueum decipula parari vi-
deretür. Nec ea vice fuit aliud attentatum, nisi ut amorem Regis et Re
ginae erga se Dux Valdemarus, ut putabatur, expertus, statuto tempore,
quo Rex decreverat, venire gauderet, et fratri suo Duci Erico esset etiam
occasio veniendi. Non enim nisi simul junctis erat captivitas inferenda.
Sabbathum igitur post festum S. Nicolai a) diem constituit , quo fratres
suos Duces ad se venturos disposuit, Valdemarum praesentem invitans vi
vae vocis oraculo, Ericum vero litteris dulcissimis, sed omni dolo et frau
de plenissimis. Talibus igitur obsequiis et blandimentis debacchatus a
Rege pariter et Regina Dux Valdemarus, ad Holmis continuans iter suum,
de Holmis consequenter transivit ad Daffôô i).-Dux igitur Ericus per lit
teras taliter invitatus, cum cognovisset fratrem suum Valdemarum apud
Regem superioribus his diebus fuisse personaliter constitutum, et jam se
ad Dalfbo curiam transtulisse, illic eum accessit auditurus ab eo tariquarii
conscio Regiae intentionis, si forte securus eis esse posset accessus ad Re
gem. Factaque est inter eos disputatio longa, Duce Erico dissuadente ac
cessum, Valdemaro autem e contrario inducente, qui et prævaluit in sua
sententia, et hac conclusione facta, versus Nycopiam festinarunt. Cum
autem jam prope essent ad distantiam unius milliards c), ubi füerünt eis
necessaria praeparata pro unius noctis habenda quiete, invenerunt omnia
inde sublata, Ct ad Nycopiam importata, ut non alibi quam in castro re
ciperentur hospitio. Accessit autem Miles quidam Dueem Valdemarum
dicens, quod si ambo Duces Regem pariter adirent, ipsis et omnibus a-
micis eorum cederet in singultum. Dux vero moleste ferens indignanter
respondit, quosdam prius damnandos suspendio, multosque satis esse, qui
inter ipsos et Regem discordiam semirtare contenderent. Tunc ille con
tinuo discessit, - poenitentia duetus, quod talia prodidisset. Nëc mora, su
pervenerunt viri mendaces a Rege directu, qui sermone hiando nequiter
persuaserunt, ut Cum brevis via restaret , non nisi-apud Regëtii illa nocte
pausarent, eo quod Rex: totus anhelus ‘et gratulabundusNorton desidera
ret adventum; nec posset quietus consistere, donec 'esset eorum praesentia
hilaratus. Hoc enim et verum erat* Timebat enim quod si mora fieret
et
“) , Dc ®*_ 10, cllr °n»f N:o if. 16. Svärta , ünö miÜiari a Nycopia distanti, affirmat
o) In Vcstmanma, v. supra. Chronicou Rhylhnjicupi majus, i n funesta hujus
c) Hospitium hocce paratum fuisse in praedio temporis historia copiosissimum.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.