t
ga ï. CH R CW IC A
tms Harallson »), Iohannes Brunko o), Stephanus Döring p), Carolüs Oresteson q) Mili
tes, Torstanus Gudvastason r) Armiger, Consiliarii magnifici principis Domini Birgeri
Regis Sueciæ, salutem in Domino sempiternam. Cupientes eximiis et immensis beneficiis
et gratiis per illustrissimum principem, Dominum nostrum, Dominum Birgerum, Dei gra
tia Regem Sueorum memoratum, nobis liberaliter impensis, debita nostri servitii vicissi
tudine respondere, constare volumus evidenter per praesentes, quod in praesentia ejus
dem Domini Regis Sudhercopiæ constituti, sponsione in perpetuum valitura et irrevoca
bili, unanimiter promisimus, et nos singulos, datis manibus, firmiter obligavimus ad ob
sequium fidele praefato Domino nostro, et suæ dilectae Consorti et charæ proli jugiter
impendendum, ab ipsius Consortis et dictæ prolis servitio, in necessitatibus et casibus
quibuslibet emergentibus, nullatenus discessuros. Si insuper eundem Dominum Regem
humanis rebus excedere, et nos superstites fore contigerit, præfatæ suæ Consorti et
proli, tanquam ipsi obsequi volentes, ut tenemur, fidelem assistentiam praebebimus, ut
castra et terrae, hæreditario jure eisdem debita, sibi cedant, et pro dictorum castro ruvù
et terrarum defensione, secundum nostrarum virium possibilitatem, et nos ipsos expo
nere , si oportet, prompti semper esse volumus et parati. In cujus promissionis et ob
ligationis firmitatem , sigilla nostra praesentibus sunt appensa. Actum Sudhercopiæ an
no Domini MCCCXIIII:o, ipso die B. B. Martyrum Dionysii et Sociorum ejus s).
Eodem anno obiit Dominus Nicolaus Archiepiseopus Upsalensis t) Hoc
anno Visby combusta est, tunc etiam fames nimiaSueciam oppressit«). Hoc
tempore sedes Romana vacabat, et nullus erat Papa certus v).
Eodem anno Duces Ericus et Valdemarus diviserunt familiam suam
et portiones x) de regno, et habitabant separati 1 , et tunc Dux Valdemarus
exivit patria, caussa visitandi limina Sanctorum.
Anno Dni. MCCCXV. electus est in Archiepiscopum Upsalensem
Dnus, Olaus Sapiens, Canonicus Upsalensis, et hoc anno multiplicata
sunt plus solito fulgora et coruscationes.
Anno Dni. MCCCXVI. Dux Valdemarus transtulit domicilium suum
in ôlandiam in castrum Borkhohn. Hoc anno apud Ringstadaholm pluit
sanguis. Eodem anno Smalandenses elegerunt sibi Regem, qui dictus est
Buggo, quem Rex Birgerus disponebat occidi.
Anno Dni. MCCCXVII. y ) obiit Brynolphus Episcopus Scarensis. Hunc
tribula vit Rex Magnus Ladulas, qui subjecit se sententiae Domini Magni
Archiepiscopi Upsalensis. Hic Brynolphus fuit filius Algoti, Legiferi Vest-
gothorurn, quem et filios ejus fugavit Rex Magnus, vel timore ejus fu
gerunt z).
De fraudulenta invitatione, captivatione, incarceratione, afflictione et
■ignominiossima martirizatione Dnorum. Ducum Erici et Valde
mar! per fratrem eorum, Regem Birgerum Nycopiae.
Anno Dni. MCCCXVII. dum regnum Sueorum in omni pace, tran
quillitate et concordia haberetur, & post multas angustias et afflictiones
bellorum et oppressionum, talliarum et gravaminum quietius respiraret,
ecce repentina calamitas superveniens miseram patriarn illam super o-
mnem angustiam, quam usque ad hæc tempora sustinuerat, afflictione gra
vis-
%
n) Uggla, 1. c. p. 18. t) Cod. 2 ■ 4. desunt.
o) De eo pluries infra. u) De „karistia temporis“ pluries hujus anni
p) Cod. 1. Dörinkson. Cfr. Uggla, p. 20. diplomata mentionem faciunt.
q ) Cod.4. et Messenius: Östensson. In trans- v) De hoc et sequ.cfr.Chronol. N:o 12. 17.33.
actione Helsingburgensi i3io ap. Huidtfeld, p. x) Cod. 2. potiores. In Cod. 1. desunt.
132 . Carolus Orastison (Bagge). Uggla, 1. c. p. 20. y) Messenius male: i3i6. Cfr. Benzelii Not.
r) Uggla, p. 20. ad Monum. p. 232.
t) Oct. 9. z) Cfr. supra.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.