86
I. CHRONICA
et pax fieret inter regna, et quod honoris esset et rationis ageretur cum
eo, et nihilominus cautela necessaria adhiberetur, ne, si libertati donare
tur, regnum aut regnicolas, propter ea, quæ contra eum gesta fuerant, in
festaret, maxime per exercitum aliunde forsitan adducendum. In hoc
autem omnium, qui aderant, de consensu et beneplacito Ducum, senten
tia residebat, quod si Dominus Rex vellet eos certificare, medio suo jura
mento et litteris ac aliis, quæ fidem possent efficere, contenti essent, eum
a captivitate dimittere, et partem ei regni non minimam assignare. Et
hæc in Quadragesima £) et in Örebro sunt conclusa. Post Pascha c) vero
super eodem negotio in Nycopia constituti, accesserunt ad Regem in ca
stro, audituri utrum vellet eorum stare sententiae d), et quæ de eo con
cluserant, approbare. Ille vero, sicut improvidus, indeliberate respondit,
conditiones omnes, quascunque sibi praefigerent, indubitanter subire. Si
cut igitur ei formam jurandi obtulerunt, ita ille praestitit juramenta. Et
sicut litteras per eum sigillandas conceperunt, ita ille sigillare consensit,
non veritus per corpus Christi et sanguinem terribilissime perjurare e).
Quia enim mox solutus aufugit et in Daciam se recepit, clarum est, quod
eo tempore quo juravit, non erat suæ intentionis ea servare, quæ perpe
ram sic juravit. Fugit enim eadem æstate in Gothlandiam, cum uxore
et liberis, et inde transivit in Daciain. Qui benigne susceptus a Rege, suæ
miseriæ condolente et auxilium promittente, mansit aliquanto tempore
apud eum /).
Eodem anno mortuus est Isarus g) Episcopus Stregnensis, et confirmatus
est Stôrbernus. Eodem anno mortuus est Dnus. Magnus Episcopus Aboen-
sis. Eodem anno confirmatus est Dnus. Nicolaus Archiepiscopus Upsa-
lensis h).
De castro Bawahus, et de strage facta per Ducem Ericum.
Hoc tempore Rex Norvegiæ volens recuperare castrum Konghelle a
Duce Erico, mandavit ei per litteras, ut ad eum veniret, in loco tunc de
signato circa Konghelle. Fuit autem intentio Regis, ut Dux, cum prope
esset, ascenderet in castrum, quo facto, voluisset eum protinus obsidere.
Ducis autem spes et opinio erat, ut ei filiam suam, sicut promiserat, da
ret uxorem; ideo ad eum quanto citius festinavit. Avizatus autem a quo
dam de intentione Regis, mox ab eo divertit, et per missum nuncium in
tellecto, quod castrum esset peroptime munitum in victualibus, et viris
ac armis, (erat autem capitaneus castri, nomine Ducis, quidam Miles Do
minus Fikko i), vir bellicosus et strenuus) in patriam est reversus. Rex
autem castro Konghella per quinque septimanas obsesso, cum nihil pro
ficeret, inde divertit. Sed interim aedificavit castrum Bawahus Æ), consi
lio Comitis Jacobi, cui et ipsum tradidit conservandum. Commotus au
tem inde Dnus. Dux Ericus assumsit expeditos satellites suos tempore
hyemali, et præcipi tanter venit inAsloiam, vastata intermedia regione. E-
rat enim hyems et aquæ constrictae glacie, ut nihil prodesset Normannis,
quod
h) Mart. 5. £•) Cod. 4 . Ycarus. Cod i. 2. luarus. Cfr.
c) Messenius male: pauca. Rhyzelii Lpisc. p. 211. p-
d) Cod. 4. et Messenius: utrum vellet eorum h) Bulla Clementis V. de an. xoo8 d. 22 Apr.
subire sententiam. ap. Celse, Bullar, p. 102.
e) Cod. 4 . jurare. Cfr. Hadorph , Alleg. ad i) Cod. 2 Siggo.
Chron. Rhythm, p. 2. *) Cod. 2. Bogahus, hodie Bohus.
f) Cfr. Lagerbring, 1 . c. p, 55 , Suhm, 1 . c. p. 602.