EltlCl O LAI
85
cum. Nihilominus tam Hallandi am, quam Westgothiam miserabiliter va
staverunt, omnia, quae invadi poterant, consumentes, et reliqua spolio
auferentes. Erat enim major pars exercitus eorum Alemanni, quos ad
vexerat Dux Waldemarus, qui ideo venerant, ut divites fierent spoliando,
nec erat qui eos a spoliis prohiberet. Rex autem Danorutn, qui popu
lum plurimum congregaverat, destitit ea vice a pugnando, nec attempta
vit pro tunc aliquid contra Duces, eo quod in tota Scania et Westgothia,
et in omni loco, per quem transiturus fuisset, nulla omnino victualia ha
berentur. Providerant enim Duces, ne quid remaneret intactum, unde
Rex posset cum suis vel breviter sustentari. Sicque Duces pacifice, salvo
suo exercitu, per viam unam, quasi aquilae volantes Scaniam intraverunt, et
per aliam viam regressi sunt in regionem suam. Dimiserunt igitur Sue-
cos milites et satellites singulos in domos suas; Alemannos autem per ci
vitates regni divisos constituerunt, ut cives eos in personarum victuali
bus sustentarent; rustici vero circumpositi necessaria eis pro equis defer
rent. w). Discurrebant autem servi, et viliores v ) Alemannorum per villas
et oppida rusticorum, rapientes et vendicantes sibi quæcunque voluerunt.
Accidit autem unum ex his, qui Sudhercopiæ degebant, excurrentem ad
rusticos et more solito rapientem, ab uno rusticorum, aut pluribus, vul
nerari. Unde commoti Alemanni, qui illic morabantur, armati in multi
tudine, praeparati ad bellum, plurimam rusticorum multitudinem occide
runt, et hæc faciebant impune. Et reputantur Sancti, qui tantis malis
guerrarum, homicidiorum, rapinarum, cæterorumque innumerabilium
malorum, nullo jure, sed sola sua superbia praestiterunt occasionem *).
De modo liberandi Regem a captivitate.
Æstate sequenti, anno scilicet Dm. MÇCÔVIII. Rex Danorum Ericus,
tantorum damnorum et injuriarum non imrnernor, immensum exercitum
congregatum direxit in Sueciam, quem duxerunt tamquam capitanei, Comes
Holsatiæ , et Dux Slesvicensis Waldemarus, multis eis Principibus sociatis.
Sed non dormiebat ille, contra quem venerant pugnaturi. Nondum enim
ultra processerant quam ad Ljungaby y), in qua se receperant quietis ca
ussa, et ecce subito et ex insperato supervenit ex adverso Dux Ericus
non quidem in multitudine, sed animositate et fortitudine pugnatorum'
de pari pugnare paratus. Sed exstitit utrinque tractatum, ut tremnae unius
anni et dimidii firmarentur z). Et si interim ageretur, ut Rex Birgerus
a captivitate solveretur, et in libertatem et gradum suum restitueretur
Rex Danorum cum suis contentus esset, pacem et concordiam intra regna
etiam consequenter durare. Sicque uterque exercitus ad loca sua, et in
patriam se recepit, non aestimatis expensis et damnis, quæ Westgothi et
alii, per quos transierant, sustinebant.
Duces igitur cum Consiliariis regni Sueorum dietam celebrantes in Ô-
rebro, ceperunt maturato consilio caussam Dni. Regis Birgeri ventilare,
et diutius pertractare, quonam modo esset habendus in posterum a), ut
et
u ) Chron. Rhythm, i. c .
■*’Köj)mäu redde them ööl ok niaat,
Hvar epter ämpne som han gaat:
Bönder skulle thera hästa loda,
Uk i'örde them foder med diger möda,
*>) Chron. Rhythm. 1. c. oheith.
indicat Auctor.
y) Cfr. Chron. Rhythm, p. 35.
~) Cfr. Lagerbring, UI: p. 55 , Sulun, XL
x) Duces, fratres R. Birgeri, haud obscure
p. 585.
a) Cod. a. 4. in futurum.
Tom, JL
22.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.