84
I. CHRONICA
peregrinationis gratia o). Dux vero Ericus circa festum Olavi transiit in
Norvegiam, spem habens, quod Regis Haquini filia sibi matrimonio tra
deretur, cum qua contraxerat matrimonium de futuro. Paraverat autem
in Konghella nuptiarum expensas nimium sumtuosas, tanquam certus et
indubius matrimonii consummandi. Regem igitur Norvegiæ accessurus,
invenit eum in Krakö p), cui cum de filia ducenda faceret mentionem,
Rex repetiit castrum Wardberg, quod ei, fide media, commisisset, adjun
gens quod nisi castrum restitueret, filiam ejus obtinere non posset. Cui
Dux in hæc verba respondit:
”Gud gifve henne lycko, æhvar henne faar! q)
Wardberg faar tu ey ather i aar”.
Instabat etiam Comes Jacobus ut castrum suum recuperaret, sed uterque
laborabat in vanum. Conversus inde transiit ad Konghella, et cum ser
vis suis ac amicis paratas expensas pro nuptiis in multa lætitia con
sumebat.
Dux autem Waldemarus, tempore peregrinationis suæ in partibus ali
enis, in his devotionibus suis mercede conduxit stipendiarios octingentos,
cum equis et omni armorum bellico apparatu. Quos praecedens in patriam,
paravit necessaria tantae multitudini adventantium bellatorum. Tunc
Dux Ericus, destructo in parte castro Holmensi, elegit de Uplandia quin
gentos electissimos bellatores; et quia festum Natalis Domini tunc insta
bat, quo treugæ inter regna firmatae non erant amplius duraturæ , appro
pinquante fine treugarum, Duces cum suis militibus, stipendiariis et
armigeris congregatis, Danorum finibus appropinquant. Quod cum audisset
Rex Danorum Ericus, paulatim praeire disposuit exercitum suum, ut oc
curreret Ducibus Scaniam defensurus. Jamque pars exercitus ejus passa-
gium Öresund transierat, quam in manu fratris sui dederat, erantque vi
ctualia in abundantia comportata, ut Rege veniente cum exercitu princi
pali, commode posset tanta multitudo pugnantium sustentari; sed alii in
labores eorum intraverunt. Praevenerunt enim Principes regni Sueorum,
Duces Ericus et Waldemarus, et quae parata erant Regi Danorum et ex
ercitui suo pro festo Natalis Domini, et expeditione continuanda, subito
superveniens’ Sueorum exercitus, per duos dies et noctem unam, in oppi
do Oednabyung r), ubi haec comportata fuerant, conquiescens, larga dis
pensatione consumsit. Ubi etiam fratrem Regis Daciae cum centum ar
migeris et totidem equis, et rebus multis bellicis captivabant. Inde pro
gressi, lento discursu omnem pene Scaniam lustrantes, ignis incendio de
vastabant, pausabantque nocte et die Natalis Domini in villa Graneby s),
fugientibus incolis ad latebras et condensa silvarum.
Tendentes autem versus Hallandiam, nulla reliquerunt ædificia incom-
busta, donec intrassent Hallandiam, cui ideo pepercerunt ab igne, quia
Dux Ericus habebat castrum Wardberg a Rege Norvegiæ Haquino, et cum
castro Hallandiam mediam /). Alteram autem medietatem habebat Chri-
stoferus frater Regis Daciae, quem Dux Ericus asseruit esse suum ami
cum
o) Chron. Rhythm, majus.' q) Messenius: ehwar hon gâr.
Hertig Waldemar foor Pelegrimsfärd , r) v Chron. Rhythm, majus p. 59. Cfr. A.
Ok hedrade VSrfru, som hon är värd. Stobæus, Diss. I. de Scania antiqua, p. 29.
p ) Chron. Rhythm. 1 . c. Kragö. Hodie Kra- s) Chron. Rhythm, maj. 1 . c. Ur. Stobæus, 1 . c.
eer ît t) Cod. i. dimidiam.