Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

II 
R edi tus etiam ex venditione exemplarium Tomi Primi ex par Le saltem 
exspectandi erant, ut sumtus ad hunc edendum sufficerent. Eam denique 
maxime habemus excusationem, quod aliis officiis, et publicam rem et 
litterariam spectantibus, districti, hanc per plures annos subsecivam prae 
stitimus operam, felices, si tanto proposito digna, si facto pariter ac vo 
luntate commendabilis videatur. 
Inter Scriptores hujus Tomi, ut inter Historicos Patriae, agmen du 
cit Ericus Olai, in Historia Medii Ævi suique temporis testis locuple 
tissimus, antea quidem a Messenio (quem secutus est Loccenius) at 
parum fideliter editus, nunc vero primum ad Codicum normam expres 
sus, et mendis, quibus priores scatent editiones , purgatus. In Sectione 
Secunda principem sibi meruit locum Laurentius Petri, cujus Chro 
nica heic primum edita comparet, magnam partem opera et studio 
Cei. Mag. CAROLI EMAN. AURIVILLII, nunc ad Gymnasium Geva-. 
liense Eloquentiae et Poëseos Lectoris, qui, dum apud nos moratus est, 
Paternis de hoc Opere meritis hoc addidit suum et proprium ; eujus gra 
tiam publice jam profitemur. Sequuntur Scriptores Ecclesiastici, in- 
primis Legendae et Vitæ Sanctorum, quae initia Christianismi his in 
terris illustrant. Ex iis Vitae S. Anscharii, primi, jam nunc millesimo 
abhinc anno, in Septentrione Apostoli, minime suum denegare locum vo 
luimus, licet, quantum ad ipsum textum hujus Vitae, jam pluries editae, nul 
la nova subsidia ad manus fuerint. Codicem Vitæ S. Anscharii, quem 
servat Bibliotheca Regia Stuttgardensis, a ceteris editoribus, quantum qui 
dem sciamus, intactum, consulere nobis non contigit. Viro tamen docto 
et amico, Cei. Dom. 0. ABEL, Stuttgardensi, aliquam hujus Codicis noti 
tiam haud ita pridem communicatam debemus "), quam nostro Operi gra 
ti subjungimus. Versio Svecana prisca Vitæ S. Anscharii, ab Ôrn- 
hjelmio publici juris facta, in nostra editione jam adcuratior prodit. A- 
liis etiam Legendis Versiones Svecanas antiquas, ubi adfuerunt, a latere 
adnectere curæ nobis fuit; nec ingratum fore eruditis speramus. Ad cal 
cem denique Sectionis Posterioris non nulla adjecimus scripta brevioris 
argumenti, pleraque anecdota, Historiam prisci Ævi illustrantia. 
Tomus Tertius idemque Ultimus, Deo volente, ceteros Scripto 
res Ecclesiasticos Mediæ nostræ Ætatis maxime comprehendet. 
Hæc 
*) In Litteris, ad finem proximi anni, mihi J. H. Schröder datis, quum præsens Vitæ Anscharianæ edi 
tio dudum sub prelo sudare desiisset. Dedimus autem notitiam Codicis in Sect. Post, p- 
i
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.