62 
XVI. CHRONOLOGIA ANONYMI' 
CIDCLXXI Sanctus Thomas archiepiscopus Cantuariensis martyriza- 
tus est, quia noluit consentire ut ecclesiastica bona venirent irt prædam & 
direptionem quorundam tyrannorum regni Angliæ. 
CIDCLXXIII Conventus venit in Locum Dei. 
CIDCLXXVI Passa est beata Margareta Roschildiae. 
CIDCLXXVII Eschillus archiepiscopus , relicta sede Lundensi, fiactuS 
est monachus in Clara valle, cui surrogatur in archiepiscopatu Absalon e- 
piscopus Roschildensis. 
C1DCLXXXI Waldemarus rex Daniæ apud Travenas occttrrens Im 
perator!, duas Alias suas desponsavit, unam Imperatoris filio, Sc alteram 
comiti Sigfrido. 
CIDCLXXXI Obiit Stephanus primus archiepiscopus Upsalensis XV 
,8 * kalend. Augusti, & sept.’‘us in capello monachorum monasterii de Alva- 
stro, unde postulatus erat. 
CIDCLXXXII Obiit Waldemarus primus, sancti Canuti ducis hlius l V 
12 . idus Maji. Eodem anno vita functus est Eschillus archiepiscopus in Cla 
ra valle. 
ClDCLXXXVI Conventus venit in Olivam. 
CID CLXXXVII Hierusalem capitur a Sold ano. Eodem anno Johan 
nes archiepiscopus Upsalensis interfectus est apud Almarnstæck a paganis , 
&. sepultus Upsaliæ, & Sichtuna robusta est a paganis. /) 
CIDCLXXXVIII Facta est translatio sancti Cetelli. Et eodem anno 
ordinatum est officium in eccles ia Lundensi. 
CÏ3CXC Monasterium Reinfaldt fundatur. 
CIDCXCI Conventus venit in Rus Regis. 
CIDCXCIV Conventus venit in Asilum. 
CIDCC Holsatia subjugatur a Danis. 
Obiit Absalon archiepiscopus, & Andreas in illius locum e- 
° CIDCCII Birgerus dux primus Sveciæ obiit. Eodem anno migravit 
ex hoc seculo beatus Wilhelmus abbas Ebbelholt. 
CIDCCII Obiit Canutus rex Daciæ pridie idus Novembris, et corona- 
tur in regem Waldemarus II, 
Ut intelligas, lector, regiam stirpem jus habentem ad regnum Sveciæ 
descendisse a Danorum regum prosapia, subjectam oculis tuis genealogiam 
diligenter expende. Sveno Estridson inter multos, quos habuit filios, du 
os eximios genuit viros. Unus erat Canutus rex, insignis Christi martyr, 
cujus sacræ reliquiae Otthoniæ conditæ sunt, ubi etiam passus est. Alter 
erat Ericus Bonus dictus Eyegodt, qui moriens Hierosolymam profectus , 
sepultus est in Cypro. Prior, namque sanctus Canutus martyr, genuit fi- 
lium Carolum nomine, Flandriæ comitem, et duas tilias Ceciliam & In- 
gridim. Hæc posterior nupsit Fulchoni cuidam, viro inter omnes Svecos 
nobilissimo, qui ex ea genuit Benedictum, patrem magni Manneskiôldt, 
qui postea genuit Birgerum nobilissimum ducem, dictum Jarl, patrem Ma 
gni Ladelaas, regis Sveciæ. Alter Svenonis filius Ericus Eyegodt, genuit 
Canutum ducem et martyrem de Ringstadia, cujus films Waldemarus ge 
nuit Rikissam reginam Sveciæ, ex qua nati sunt Ericus rex dictus Lespe 
(qui 
/) Leges eomlusta:
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.