XÏV. CHRONOLOGIA SVECICA
F'f br, 24
*
Jan. ï§.
Mart. U.
Jun. j 3 .
Mart. 20.
Jul. 29.
digne ferentes contra Regem conspirare ceperunt, allegando quod Rex pa-
trixnonia ipsorum vellet diripere ac Theutonicis suis elargiri. Insuper vo-
luerunt quod Rex nullo modo aliquid castrum vel beneficium in regno
quibuscunque personis extraneis committeret seu conferret sed tantum Sve-
cis in regno Svecie natis, in quo Rex in nullo aequieuit seu consensit. Vi-
dentes igitur Sveui quod Regem non potuerunt ad ipsorum voluntatem in-
clinare, ab ipso recesserunt et ad Dominam Margaretam Reginam Dacie
et Norwegie cuius maritum Haquinum olim de Sveeia expulerant, se diuer-
terunt, ut et ipsa Sveciam. cum adiutorio Sveuorum de manu dicti Regis
eriperet ac earn possideret. Ipsa vero, misso exercitu ad Sveciam quam
plura castra obsedi fecit. Rex Albertus exercitum collegit et in Westgo-
ciam venit et in die sancti Mathie Apostoli cum Dacis, Svecis et Noircis
bellum iniit et victus cum suis ac captus cum filio suo Erico et Alberto
Comiti Holsacie et Guntero Corniti de Reppyn et ductus cum ipsis ad Re
ginam versus Lodosiam per ipsam ad Selandiam et in Helsingaborch in ca-
ptiuitatem sunt transmissi.
Anno Domini MCCCLXXXIX, post hec maxima guerra suborta in terris
et in mari per consanguineos et seruitores Regis Alberti et per ciuitates, scili
cet Rostok, Wismariam et Stokholm qui Daciam, Sveciam ac Norwegian!
igné et ferro hostiliter deuastabant; nam pro tunc quam plures mercatores
Bergis fuerunt in prelio ibidem interfecti et ciuitas, ecclesie ac Monasteria
depredata. In Sveeia despoliata Nicopia, Arosia combusta; item in Dacia
Svinaboreh, Malmô, Helsingaborch; item Wisby fuit capta a Stokholmen-
sibus et seruitoribus Regis Alberti Anno Domini MCCCXCIIIÏ.
Item Anno Domini MCCCXCV, liberatus est Rex Albertus de captiuita-
tæ cum filio suo Domieello Erico, qui in Dacia in diuersis castris a Regina in
captiuitate fere septem annis fuere detenti cum multis de suis qui per placita-
cionem ciuitatum maritimarum euaserunt, sic quod intra très annos Regine
daret pro sua liberacione Sexaginta mille marcas puri argenti, pro qua qui-
dem pecunia Regine fuit assignata ciuitas Stokholmensis cum Castro, et
extunc ipsa optinuit totum regnum Svecie.
Anno Domini MCCCXCVII fuit Capitulum prouinciale Scharis et fe
rla quinta post Marie Magdalene Dux Ericus filius Alberti obiit in Gut-
landia in Clyntæ in Castro suo quod edificauit, dicto Landeskronæ et se-
pultus Wisby apud beatam Virginem et eodem anno Rex Ericus filius Du-
cis Fomeranie kalmarnie a Domino Hinrico Archiepiscopo Vpsaliensi die
Trinitatis coronatur super tria regna.
Anno Domini MCCCXCVIII in festo Sancti Benedicti Abbatis véné
rant Domini de Prucya ad Gotlandiam cum exercitu magno et optinue«
runt a Duce Johanne et seruitoribus Regis Alberti cum placitacione ciui-
tatem et terram.
Item nota, quod anno Domini MCCCXCVII Dux Ericus filius Alber
ti Regis feria secunda post Pentecosten armata manu abstulit duas turres
de ciuitate et tarnen in morte eas ciuibus restitui suis mandauit quod et
factum fuit. Similiter easdem turres scilicet Zeletorn et aliam Dux Jo
hannes et Sweno Sture armata manu in feria quarta in profesto Sancti
Benedicti receperunt et hoc anno Domini MCCCXCVIII.
Item anno Domini MCCCC vndecimo die Sancti Olaui, Ericus Rex
Dacie Swede et Norwegie veniens personaliter ad ciuitatexn Wisbycensem
cum