* 
AB ANNO Sl5 AD ANN. l4l2. 45 
Item Anno Domini MCCCLXIII idem Dux assumpto secum filio suo 
seniori Domicello Alberto vna cum Militibus prenominatis ad Stokholm 
cum exercitu venerunt ac totam Sveciam sibi subiugarunt. 
Anno sequenti (MCCCLXIIII) Sweci castrum Aboense obsederunt et 
tandem optinuerunt; ubi Dapifer regni Svecie Dominus Nicholaus Stures- 
son a castrensibus occulte occisus est. k ) Interim Rex Magnus in Norwe- 
gia exercitum collegit et ad Stokholm ire proposuit. Quod quidem Mili 
tes predicti Ducis Sweci ac Stokholmenses percipientes cum exercitu con- 
tra ipsum versus Arosiam ire disposuerunt, sed rege Magno cum suo exer 
citu de Arosia egresso ac multis de suis post tergum relictis in Arosia et 
circumquaque in diuersis locis Milites sepedicti cum Domino Rege, Magno 
in die Sancti Lucii Pape et martiris in quodam prato penes Gatu 1) prelium Kart, 4 , 
commiserunt vbi victoria cessit militibus Ducis in quo prelio Rex Ma 
gnus captus fuit cum suis et ad Stokholm perductus filio suo Domino Ila- 
quino Domicello vix euadente de prelio. Post hee Domicellus Albertus films 
Ducis Magnopolensis in Regem Swecie eligitur et guerra magna in regno 
Swecie per Domicellum Haquinum filium Regis Magni ac pro tunc R.egem 
Norwegie excitatur, qui valida manu Sweciam inträns Östgociam ac Westgo- 
ciarn bona ecclesiarum diripiens nec clenodiis parcens ecclesiis ab antiquo 
elargitis, nec bonis nobilium seu monasteriorum. qui pro liberacione patris 
toto conamine laborans patrem Stokholm in vinculis fere septem annis di- 
misit, et tandem cum placitacione callida ac sagaci de dicta captiuitate li- 
berauit patrem ducens ipsum secum in Norwegiam, qui paulo post in sco- 
pulis in vna insula prope Bergensem ciuitatem dicta Lywnghohn de naui 
sua que pro tune periclitabatur ineaute in aquam exiliens et per seruito- 
res suos extractus et ad litus perductus palpitando vitam tiniuit. Post hoc 
non diu Domicellus Haquinus ac Rex Norwegie Osloye defunctus est. Fost 
hoc Domicellus Olauus ülius Haquini Regis in Regem Norwegie eligitur » 
et Domina Margareta Regina Norwegie ac filia Waidemari Regis Regnurn 
Dacie jure hereditario post mortem patris suscepit gubernandum, licet pro- 
tunc regnurn Dacie multis guerris tam a Duce Henrico, qui sororem ha- 
buit dicte Margarete Regine, quam a nobilibus regni, fuit multipliciter af 
fliction. Albertus igitur Rex Swecie Scaniam et Hallandiam sibi ac regno 
Swecie subiugare desiderans, quam pluries eas inuasit incendiis et spoliis 
deuastando eo quod ad regnurn Swecie olim pertinebant: sed Dacis ac Sca- 
niensibus viriliter resistentibus in nullo pro fecit, qua propter a Dacis et 
Noxdcis fere tota Westgocia fuit vastata ac ciuitas Scharensis cum ecclesia 
Cathedrali et Junacopia per incendium perierunt et treuge fuerunt facte 
inter Albertum et Reginam licet pauco tempore durabant. 
Anno Domini MCCCLXVI obiit Boecius Jonsen Dapifer regni Sve 
cie, vir strenuus in armis et multum liberalis qui quasi totum regnurn 
ac totam Fynlandiam sub manu sua tenebat, qui circa festum As- 
sumpcionis Marie obiit et Watstenis sepultus est post cuius mortem Aug. ts. 
Milites et Optimates Swecie cum Rege Alberto discordare ceperunt eo 
quod idem Rex ab ipsis quandam partem bonorum regalium, quam ipsi a 
multis retroactis temporibus ac progenitores eorum tempore gverrarum si 
bi usurpauerant juridice exigebat quod quidem predicti nobiles regni in 
digne 
k) Perperam igitur an. 1367 Legiferum terrae ciam Tillinge, hodie ne vestigiis quidem superest, 
orientalis nominat v. Stiernman, 1 . c. Tuneld, Geogr. Sv. T. I, p. 128. 
l) Gataskogen, silva inter Arosiam Sc paroe*»
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.