XIV. CHRONOLOGIA SVECICA
pit. Eodem anno Ciuitates maritime se Regi Waldemaro opposnerunt et
castrum Hafnis destruxerunt et tune Rex de ciuitatibus XII liburnos eepit
et omnes quotquot in eis erant captiuauit et in Selan diam misit, ubi ipsos
labore et fame grauissime afflixit. Et continuo ante Helsingaborch. quod
castrum tunc Tlieotunici circumvallauerant inter Regem et ciuitates pax
est reformata. Iste Waldemarus a Dan primo Rege Danorum erat cente-
simus duodecimus, cui successit Olauus Rex filius Haquini Regis Norwe-
gis qui pauco tempore vixit.
Nota quod circa annum Domini MCCCXL Rex Magnus Swecie cum
magno exercitu Rusciam intrauit et castrum Rutenorum quod Pekensare
dicitur cepit et partem terre sibi subiugauit. Ruteni vero anno sequenti
castrum predictum obsederunt et qui in eo erant a Rutenis trucidati sunt.
Tunc enim Sancta Birgitta Sweciam reliquit et ad Romam iuit. Post hec
Rex Magnus quendam nobilem Benedictum nomine f) ad instinctum Ré
gine contra voluntatem Consiliariorum regni Ducem fecit, qua propter
nobiles regni maxime commoti dictum Ducem Rege ignorante in Scania
in Rönaholm occiderunt. Post liée circa annum Domini MCCCLX Wal
demarus Rex Dacie optenta victoria de Holsatis ac tota Dacia pacilicata in
Scania Regem Magnum quandoque minis quandoque promissionibus in tan
tum vexabat quod ei totam Scaniam cum omnibus castris Consiliariis sui
regni minime requisitis gratis tribuebat. Insuper et sibi annuit ut eciam
Gotlandiam si earn capere posset optineret. Jam eciam Ericus Rex iilius
dicti Magni obiit.
Anno Domini MCCCLX primo capta Gotlandia et ôlandia per Regem
Waldemaruni nobiles regni Swecie se Regi Magno opposuerunt maxime ob
hoc quod Rex Haquinus liiius ipsius de consensu patris contra promissum
Consiliariorum regni Comitibus Holsacie factum Margaretam Mi am Regis
Waidemari duceret in vxorem, qua propter idem Rex Haquinus Consilia
riis regni Swecie adherens patrem suum in ecclesia parochiali Calmarnie
Nor. ii. in die Sancti Martini captiuauit et in Castro posuit et in die ascensionis
& Domini ipsum de dicta captiuitate penitencia ductus liberauit. g) R.ex igitur
Magnus post suarn liberacionem de captiuitate concordans cum Mio in om
nibus omnes nobiles regni qui in hoc concordabant ut captiuaretur de re
gno expulit ac ipsos exules tieri fecit, quorum nomina sunt hec Dominus
Nicholaus Episcopus Lyncopensis, Dominus Nicholaus Sturæsson h) Dapi-
fer regni Swecie, Boecius Jonsson qui postea factus est Dapifer, Dominus
Karolus de Tuphtæ; Dominus Karolus de Vlfasum, Dominus Ericus Karls
son, Dominus Benedictus Philippesson et quam plures alii, qui per Regem
expulsi ad Gotlandiam deuenerunt que pro tunc regno Dacie erat subie-
, l8 - cta i) ibidemque per hyemem manserunt. Et abhinc immediate post Pasca se
ad Wismarium ad Dominum Albertum Ducem Magnopolensem seu de Me-
kelenborch transtulerunt. Habuit enim idem Dux sororem Regis Magni
nomine Eufemianam. in vxorem, de qua genuit très Mios videlicet Alber
tum, Hinricum et Magnum. Hinricus duxit in vxorem Miam Regis Wai
demari, cuius Mia fuit nupta Duci Poméranie, de qua fuit Ericus Rex
Dacie, Svecie et Norwegie.
Item
/) Algoti filium. vero Nicolaus Turonis Bielke, de quo vide St urn
s' Cfr. Lagerbring Hist. SvioG. T. 3. p. 48o. man, Höfd. Minne p. 282 .
h) Lange be k T. I. p. 25g habet; Tuneson. Est i) Clr, Las erbring , 1 . c. p. 5oo.
îrtart
1363 .
31