AB ANNO 8l5 AD ANN. l4l2. 45 
Regis Byrgeri, rotatur apud Stokholm. Insuper Byrgerus Rex~cum vxore 
et liberis fugam peciit et amplius Sveciam non intrauit. 
Anno Domini MCCCXIX, VIII ydus Julii Magnus lilius Erici Ducis 8 - 
quartum etatis annum agens apud Mora Engh iuxta antiquum xnodum Sve- 
cie in Regem est electus et Magnus Domieellus lilius Byrgeri Regis apud 
Stokholm decollatur. 
Anno Domini MCCC (XXX) primo Christoforus Rex Dacie per Ge- 
rardum Comitem Holsacie de Dacia turpiter est expulsus, nam Scaniam et 
Selandiam Comes Johannes occupauit Juciam totam et alias partes Comes 
Gerardus possedit 
Anno Domini MCCCXXXII, Rex Magnus de consensu Archiepiscopi 
Lundensis et Scaniensis redemit Scaniam de comité Johanne pro XXX qua 
tuor milibus marcarum puri. 
Anno Domini MCCCXXXV in Stokholm coronatus est Rex Magnus 
lilius Erici Ducis cum consorte sua Blancha lilia Comitis Nemurcensis a 
Domino Petro Archiepiseopo Vpsalensi. 
Anno Domini MCCCXXXIX, Gerardus Comes Holsacie a Nicholao 
Ebboson Jutone noctu interfectus est. 
Anno Domini MCCCXLIIII, predicatores recepenmt locum in Stok 
holm. Eodem anno in festo Sancti Nieholai, Domieellus Ericus patre vi- tiec. 6. 
uente Domino Magno in Regem Svecie est electus et frater suus Domi- 
cellus Haquinus factus est Rex Norwegie et postea dissensio magna facta 
est in regno Svecie. 
Nota quod Anno Domini MCC Octogesimo septimo occisus est Ericus 
Rex Dacie, lilius Christophori in nocte Sancte Cecilie in Noriucya in vil- Nov , aä 
la que vocatur Fyunetorp a Palnone Lytlæ Socero Domini Stygoti Mili- 
tis Marscalci ipsius Regis et hoc per procuracionem ipsius Marscalci ratio- 
ne vxoris sue, qui Marscalcus propter homicidium a Danis de regno cum 
suis expulsus in insula dicta HElm, que sita est in passagio Baltico, grande 
castrum edificauit, de quo toto tempore, quoad uixit grauissimam piraciam 
exercuit, ciuitates maritimas et terras circumiacentes crudeliter depredan- 
do. Quo mortuo Rlii eius inter se diuisi dictam insulam deseruerunt et ad 
diuersa loca fugerunt et, qui ex eis capiebantur, occidebantur. Post Eri- 
cum regnauit Christoforus pater Waidemari Regis vltimi, qui in Castro 
Tornaborch in Selandia per suos emulos fumo extinctus est. De hinc Wal- 
demarus Rex, qui pluribus annis a regno exulatus in Bohemia ac aliis ter- 
ris latitabat, tandem fultus auxilio Marchionis Brandenburgensis, Daciam 
armata manu intrauit et Holzatos, qui selandiam Fyoniam et Juciam oc- 
eupabant potenter debellauit. Et Scaniam ac Hailandiam de Rege Swe- 
cie Magno cum quadam placitatione optinuit circa Annum Domini 
MCCCLXmum. 
Anno Domini MCCCLX primo idem Waldemarus veniens in Gotlan- 
diam cum magno exercitu ducens secum quoque plures Duces de Aleman 
nia in festo Sancte Marie Magdalene, et in crastino Sancti Jacobi cum 
bondonibus terre ante australem portam ciuitatis pugnauit et ex illis mil- J“|- «* 
le octingentos in bello occidit et inmediate ciuitatem Wisbycensein cum 
placitacione optinuit. Demum in die Sancti Augustin! recessit ducens se 
cum maximum thezaurum auri et argenti, quem de eiuitate ac terra acce- Au - ^ 
pit.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.