AB ANNO 8l5 AD ANN. l4-I2. 
4i 
Anno Domini MCCLXXV. Prelium fuit in Hoef inter Wäldern arum 
regem Swecie et fratrem eius ducem Magnum ubi victoria cessit duci Ma 
gno et Waldemarus fugatus est in Noruegiam et dux in regem est electus 
et cöronatus Vpsalie in die pentecostes. Iun - *• 
Anno Domini MCCLXXVI. Et eodem anno in festo Sancti Martini Noy ‘ 11 
idem Rex duxit dominam Helewych filiain comitis Holsacie in vxorem 
et nupcie fuerunt in kalmamia. 
Anno Domini MCCLXXV1I. Intrauit Ericus rex Dacie Wesgociam 
volens iuuare Waldemarum regem contra fratrem suum et venit in Axsa- 
wal. Sed facta suis quadam confusione ac destruccione apud Ethagy c) 
confusibiliter reuersus est ad Daciam. Et eodem anno reconciliati sunt rex 
Magnus et Dominus Waldemarus. Ita quod Waldemarus haberet Wesgo 
ciam et Osgociam. Dominus autem Magnus partes superiores et ipse rex 
diceretur et non Waldemarus. 
Anno Domini MCCLXXIX. Resignauit Dominus Waldemarus rex 
partem suam de regno ad manus fratris sui regis Magni et in Daciam pro 
pter quandam Cristinam recessit. 
Anno Domini MCCLXXX. Natus est regi Magno Byrgerus primus fi 
lms sortitus est nomen awunculi d') sui qui postea in regem Swecie coro« 
natus est. Eodem anno in mense Augusto in castro Stokholm, decollati 
sunt Dominus Johannes, Dominus Byrgerus tilius Philippi et Dominus Jo 
hannes sororius eorum et Holingerus miles et multi alii per regem Ma 
gnum. 
Anno Domini MCCLXXXIIII electus est in regem Swecie Sceningie 
Byrgerus filius regis Magni et Ericus frater eius factus est dux licet ambo 
paruuli essent. Dominus autem Benedictus frater regis factus est dux Fyn- 
landensis. Eodem tempore Dominus Alwerus de Norwegia multas naues 
cepit cum aliis Noricis et multas villas in Dacia spoliauit et fuit guerra 
inter Noricos et Lubycenses ac alias ciuitates maritimas, sed sequenti an 
no treuge recepte sunt inter Lubycenses et Noricos et reconciliati sunt 
per regem Magnum Calmarnie in festo Michaelis. Sed anno Domini s* P t; S9 ; 
MCCXC idem Alwerus cum iteraret maliciam suam spoliando naues per 
Dominum Dauid Thorstesson dapiferum regni Dacie iuxta Helsingeboreh 
rotatu s est. 
Anno Domini MCCLXXXVI Dominus Benedictus dux Fynlandensis 
in Stokholm in episcopum Lyncopensem consecratus est. e) 
Anno Domini MCCLXXXVI I L Captus est Dominus Waldemarus fra 
ter regis Magni et positus in Castro Nycopie. Eodem anno fuit magna gwer- 
ra in^Gotlandia inter ciues Wisby et bondones terre pugnaueruntque ad 
inuicem in mense Aprili tercio sabbatho post pasca et vicerunt ciues in A P r. t 7 . 
cuius facti memoriam fit processio per ciuitatem cum ymagine beate vir- 
ginis, et tandem reconciliati sunt per Dominum regem Magnum et per- 
missum est ciuibus murare ciuitatem. 
Anno Domini MCCLXXXIX Dominus rex Magnus fecit filium suum 
Byrgerum militem et Ducem Brunswycensem in Stokholm et multos ali 
os 
c) Etat, villa olim regia in paroecia Vestro- 
gothiæ Welinga, prope amnem Tida. 
d) Legendumi Avi sui. 
e") Quae pro Anno MCCLXXXVII. Codex 
iioster habet, vide ad Annum MCCCLX. notata. 
t i*
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.