34 
XIII. DIARIUM MINORITARUM WISBYENSIUM 
Anno Domini MCCCL fuit maxima pestilencia per totum mundum 
jficut unquam fait ante annis LXXX. 
Anno Domini MCCCLX primo Waldemarus Rex Dacie cepit Gotlan- 
jui. 2 4, diam et Wisby ubi circa mille octingentos rusticos in xigilia Sancti Ja 
cobi in bello occidit qui accepto secum maximo thesauro de ciuitate et 
terra cum suis ad propria est reuersus, et anno sequenti incinerata est ei- 
uitas et turres ecclesie beate Virginis cum campanis ab incendio perierunt. 
Nor. ». Anno Domini MCCCLXXV fuit maxima tempestas in nocte sancti 
Dec. e. Martini et in nocte Sancti Nicholai. 
Aug. 7 . Anno Domini MCCCLXXVI, in die sancti Donati martins inchoatum 
est edificium cliori et primum lapidem fundamenti Dominus Nicolaus Her- 
manni bone memorie Episcopus Lyncopensis personaliter posuit et postea 
in XII annis sequentibus idem chorus cum magno labore fuit consumatus. 
Item locus super quern chorus est edifieatus et circumiacens area ubi 
quondam erant duo balnea communia constant conuentui centum marcas 
argenti Gutensis monete, que vendidit dicto conuentui Dominus Arnoldus 
Stoltevoet iunior Proconsul Wisbycensis ob salutem anime sue licet patre 
inuito et nesciente; et hec acta sunt anno Domini MCCCLXXIII1 0 per 
fratrem Albertum Gardianum. 
Anno Domini MCCCLXXX primo d) obiit Dominus Petrus CuratuS 
de Rone qui legauit conuentui V marcas argenti. Item Dominus Johan 
nes Thuoderman qui legauit X marcas argenti. 
Anno Domini MCCCLXXXV, Geze Hamhurgensis, que dédit conuen 
tui XII marcas argenti. Item obiit Katerina Heghewaldis, que dédit pro 
edificio XX marcas argenti. Item Tydekinus Swane obiit, de quo habuit 
conuentus V marcas argenti et XXX marcas puri argenti. Item obiit in 
Svecia Domina Ingegert Karlsdother que dédit pro edilicio quinquaginta 
marcas Sweorum. 
Anno Domini MCCCLXXXV Obiit Heghewaldus de Ner nauclerus cum 
consorte katerina qui pro memoria sempiterna habenda pro eis in aiiari 
omnium Sanctorum dederunt conuentui XXX marcas argenti quorum an- 
not. 24 . niuersaria singulis annis in perpetuum proxima feria ante katerine cum 
missis et vigiiiis celebrentur. 
Anno Domini MCCCLXXXVI circa festum assumpcionis e ) obiit Boe- 
cius Jonsson Dapifer regni Swecie. 
Anno Domini MCCCLXXXVH } obiit Rex Olauus Dacie tilius Mar 
garete Regine. 
Apr, is. Anno Domini MCCCXC primo in crastino Sancti Aniceti martiris Do- 
minus Wernerus Grodervelt fuit decollatus in foro Proconsul Ciuitatis Wis 
bycensis et sepultus est apud beatam Virginem. 
Anno Domini MCCCXC primo consecratum fuit summum altare per 
venerabilem patrem Dominum Henricum Archiepiscopum Vpsalensem in 
die dedicacionis ecclesie. 
Anno Domini MCCCXC primo fuit Capitulum prouinciale Kunegel- 
jui. ao dis /) in die Sancti Olaui et consecratum est Altare maius in choro a Do 
mino Henrico Archiepiscopo Vpsalensi in die Dedicacionis ecclesie. 
Anno 
d) Hæc omnia usque ad an. 1586 desiderantur e) Scilicet Mariæ, die i5 Augusti, 
apud Langebelt, T. I. p. 261. /) Konghella in Eahusia, liodie Longalf^
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.