3o 
XII. CHRONOLOeiA AB AN. 266 AD l43o. 
MCCCLXXXIX. Bellum fuit in Asie *) inter regem albertum et 
margaretam reginam dacie et swecie ubi captus est rex albertus cum filio 
suo erico duce. Episeopus Skarensis nomine rodolphus Dux magnipolen- 
sis Comes Holsacie et comes de reppin ac multi alii barones et nobiles 
multi corruerunt ex utraque parte. 
Versus 
M ter C bis quatuor X annoque noueno 
,,. r altrertus swecie capitur luce mathie. 
Eodein anno obiit Vrbanus sextus pontificatus sui anno XII et electus 
est bonefacius papa nonus. 
MCCCXC. Obiit Dominus petrus prior in aluastrum. 
MCCCXCI. Obiit venerabilis pater Dominus nicholaus episeopus lyn« 
copensis. Eodem anno canonizata est beata birgitta per bonifacium pa- 
pam IX. 
MCCCXCII. Multitudo piratarum repleuit mare tam orientale quam 
occidentale ita quod post nulla mercimonia potuerit ad istas partes swecie 
afferri. Modius salis osgocie valuit IIII mark et omnia fuerunt in caro foio. 
, pt . S9 . MCCCXCV. Liberatus est rex Albertus circa michaelis condicione 
tali, quod circa terminum elapsum vel daret pro solucione LX milia mar- 
cliarum puri pro captiuitate vel stokliolmiam rediret in captiuitatem. 
MCCCXCVI. Ericus electus est in regem. 
MCCCXCVII. Ericus coronatus est kalmarnie per archiepiscopos Vp- 
salensem et Lundensem et plures episcopos. 
MCCCXCVIII. /) De prucia optinuerunt ciuitatem Wisby expulsis 
piratis. 
MCCCXCIX. Ericus quintus rex swecie optinuit ciuitatem stokholm 
cum castro. 
1.1. 6 . MCCCC. In octava Apostolorum pétri et pauli tanta fuit pluuia in 
osgocia quod propter subitam inundantiam aquarum homines in sudhreo- 
pia montana pecierunt timentes ipsam sudhercopie civitatem perituram. 
Et non mirum quia aqua tarn cimiteriis quam eciam plateis ipsius ciuitatis 
repleuit omnia loca usque ad genua. Eodem anno obiit Folko niclisson. wj) 
MCDI. Rex ericus quintus pertransiit regnum swecie promittens se 
iustum iudicem futurum et pacem et leges patrie obseruaturum. w) Eo 
dem anno obiit venerabilis Pater Dominus Thordo episeopus strengnen- 
frbr. xi. sis circa festurn mathie et uxor domini iuari niclisson o) nomine margare- 
ta et sepulta ad moniales skæningie. 
MCDII. Apparuit quedam stella in nubibus nimirum inter sydera sed 
erratica in corruscacionibus flamma ignis per quatuor partes maxime 
rvbr. i5. ad. oceidentem effundere videbatur. Circa sigfridi usque festurn Georgii 
Apr. xi. per II menses apparuit tarn mane quam vespere. Eodem anno die beati 
3,.n. ii. barnabe tonitruum et turbines eiecerunt plurima horrea ecclesias turres 
siluas et poméria ultra numerum. Eodem anno fuit tanta vehementia a- 
ïart.26. que ex niuibus circa pascha quod fere omnes pontes molendine piscaria 
auffe- 
i) Asled, paroecia Vestrogothiæ. Conferrî rne- 
retur descripfio hujus paroeciæ a Pastore ejus Ni- 
colao Salander édita, Stockh. 1811 8:0. p. i35, sq. 
/) Adde: Cruciferi. 
m) Nomine solum notus. v. Uggfa Sv, R. Râds- 
Längd ad an. i388. p. 4o. 
n) Vide supra ad an. i536. 
o) Rôde, Legileri Ostrogothiæ. Uxorîs fami- 
liam ignorant Genealogi, v. Stiernman, Höfd. Min 
ne. p. 267.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.