2l4
XXIV, DIARIUM WA Z STENEN SE
nensem Petmm Valcho ex una, & fratres ac sorores monasterii Marie-
crone partibus, ex altera, cum aliis impetratis, ut prætactum est. Insuper
duo capita reliquiarum sanctarum de illa sacratissima XI millium virginum
in Agrippinensi Colonia quiescencium secietate secum reportavere.
Nov. 9 . Eodem anno die S. Theodori martyris obiit soror Dorothea Nicolai
Nörcha, anno professionis suæ vieesimo tercio. Hæc magnam devocionem
ad S. Trinitatem habuit.
Nov. 12. Eodem anno in crastino S. Martini episc. obiit fr. Gerardus conversus,
nacione Theotonicus, anno a professione sua XXVIII. Hie fuit bonus pictor.
Anno Domini MDXVI.
m “* 3 * In profesto invencionis S. Crueis obiit fr. Olavus Petri evangelista, qui
die octavo ante diem obitus sui sanus intravit cliorum fratrum cum con-
ventu completorium cantaturus, & ibidem subito cecidit paralitieus, & mu-
tvs mox effeetus, & in tali intirmitate mortuus est.
Maj; j8. Anno eodem Dominica Sanctissime Trinitatis rever. in Christo pater
Dns. Johannes Biasch episcop. Lincop. consecravit nobis unam virginem
videl. Christinam Olafsdotter de Sködwe in sororem, & cum hoc Andre-
am Tordsson eivem Vatzstenensem in fratrem laicum, uxore tarnen viven-
te & hie in civitate demanente, ea intencione, quod ipsa habitura sit pri-
mum v el secundum aut tercium locum, qui vacaverit inter sorores nostras,
Deo favente.
Jun, 9 . Eodem anno die Sanctor. Primi & Feliciani martirum reversas est fr,
Holmstanus Johannis, qui ante annum exivit cum magistro OJavo Gutho
versus Poloniam. Iste quidam Holmstanus nuneiavit nobis diem mortis
fratris prædicti magistri Olavi, qui obiit in monasterio Marie de Trium-
M irt .28. P* 10 Polonia, feria sexta in hebdomada Pasce.
Ju i. a5 . Eodem anno in crastino S. Jacobi Apostoli obiit fr. Michael Nicolai
anno professionis suæ XXIX. Iste bonus pater fuit magne devocionis at-
que paeieneie.
Dec. >8. Eodem anno feria quarta ante festum S. Thome Apostoli obiit soror
Ingeborgis Johansdotter de Broby Qwernagarda, soror carnalis fratris Erici
Joanssons, anno professionis suæ quinquagesimo inchoante.
Dec. 20. Eodem anno videlicet MDXVI. in vigilia S. Thome Apostoli obiit
soror Katerina Petri cognomento Törfwa, anno suæ professionis EV. Anno Domini MDXVH.
Apr. j 9 . Dominica Quasimodogeniti obiit soror Birgitta Petri de Westerwik an
no suæ professionis XIX. Hæc fuit quasi insentata ante suum ingressum
religionis, & sic fere permansit ad mortem.
Maji.22. Eodem anno in crastino Ascensionis Domini obiit fr. Johannnes Tor-
stani cadens de tecto ecclesie ad terram, & mortuus est eodem momento.
Iste laycus conversus fuit valde utilis & sollicitus de reparacione ecclesie
in tecto cupri & fenestris vitreis ae multis aliis, obiit anno 48 a professio
ne sua facta.
jun. 7. Eodem anno Dominica Trinitatis reverendus pater Dns. Johannes epi
scop. Lincop. consecravit & investivit nobis duas virgines, videl. Marga-
retam Olavi natam in monte cupri, & Elenam Jacobs dotter nafam Lin-
copie in sorores, & cum illis Dnm, Anundum Ingonis, Dni. Stenonis tunc
Gu-

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.