AB ANNO l344 AD ANN. l545.
2l3
fratres conventuales Vallis gracie, fr. Johannem Erici sacerdotem Se Tho-
mam conversum lay cum, qui quidem fratres steterunt hic aput nos & re
gress! post tres ebdomadas Vallem gracie.
Anno eodem XI die mensis Septembris venerunt hue duo fratres de
monasterio Mariecrone prope Stralesundam, cum multis literis & causis præ-
gnantibus ac ordinis, lacrimabiliter Se affectuose postulantes tam verbis quam
eciam scriptis, quatenus duo ex nostris conventualibus fratribus cum eisdem
ad Mariecrone mitterentur, ad faciendam concordiam & amicabilem corapo-
sicionem inter episeopum dyocesanum illorum, videl. Zwerinensem Se eo-
rum conventuales, qui eos excomtnunica vit & maximas tribulaciones eis in-
tulerat, occasione quarundam indulgeneiarum, quas indulgencias ipsi fratres
pronunciaverunt contra penale monitoriurn præmencionati episcopi Zwe-
rinensis.
Eodem anno infra oct. Angelorum exierunt duo fratres nostri conven- Nor. 9 .
tuales, propter creberrimas instancias tam fratrum quarn sororum, vide!.
Nicolaus Amundi Se Erlandus Siwordi, s ) ad succurrendum prædictis con
ventualibus in Mariecrone, qui quidem fratres nostri Nicolaus & Erlandus
pertransientes terrras Dacie litteras regales & reginales impetrarunt ad præ-
dictum episeopum Zwerinensem, nec non ad Ducem Buclislavurn Pornera-
censem ad Ducem Henricum Magnipolensem, pro facienda amicabili
composicione inter episeopum prædictum Zwerinensem & conventuales in
Mariecrone. Quibus literis episcopo per fr. Nicolaum Amundi præsentatis
noluit contentari; sed dixit: Nos ponderamus injurias Se contumelias nobis
iilatas ultra trium millium ducatorum. &e.
Eadem estate fecerunt ipsi fratres sibi impetrari a sede Apostolica ab-
solucionem ad cautelam a prædicta excommunicaeione illis injuste illatam,
Se cum hoc citacionem episcopi ad curiam Romanam, & similiter citacio-
nem Dni. Reymari Hanen, ipsius episcopi præpositi & eorum complicum
ae inhibicionem impetrarunt ipsi fratres, ne aliquis eorum ulterius præsu-
meret eos impedire, aut in posterum molestare vel perturbare, sub pena
majoris excommunicacionis, suspensionis Se interdicti aliisque ecclesiasticis
senteneiis, censuris Se pœnis, ac quatuor millium ducatorum auri de came
ra, Apostolice camere per quemlibet hujusmodi inhibicioni contravenien-
tem applicandorum, & multa alia, de quibus longum & tædiosum esset hic
inserere, ut patet in quodam magno processu litigioso, desuper plenius con-
fecto, Se per me Nicolaum Amundi conscripto & reportato. t) Qui jacet
in capsa literarum See .
Eodem anno circa oct. Martini obiit soror Birgitta Clawssa dotter, an- not. 18-
no suæ professionis nono. Hæc dicebatur habuisse quandam speciem inlir-
mitatis morbi caduci u) per aliquod tempus Sec.
Anno Domini MDXV.
Ouarta die Pasce exierunt duo fratres nostri ad Poloniam, videl. ma- A pr . n.
gister Olavus Guto & Holmstanus Johannis, in magnis expensis. Sec.
Eodem anno in profesto canonizacionis matris nostre S. Birgitte redi- 0ct 6>
erunt fratres Erlandus Se Nicolaus Amundi de Stralesunda, cum multis scri
ptis & secum reportatis de actis Se factis litigiosis inter Episeopum Zweri-
nen-
s) Horum litteras ad Vadstenenses super hoc t) Qui itaque Diarium hoc tempore conti-
negotio, datas Mariecrone d. j 5 Jan. x5i5, edidit nuavit.
v. Troil, 1. c. p. 5i7. u) Epilepsia, Fallandesoten.
54 .

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.