Full text: Volume (T. 1)

XXIV. DIARIUM WAZSTENENSE 
îU 
tam militarium quam vulgarium constitutus fuit principalis rector seu dux 
tocius regni et guerre incepte. Et factus hoc audacior omnes quoseunque 
potuit sibi subjugavit, castra obsedit, nulla tarnen vicit vel optinuit prae 
ter duo, seil. Ringstadholm et Oerabro. Tandem eciam Stocholiniam ob 
sedit cum maximo exercitu specialiter Vallensium ac aliorum robustorum 
Fei.r. h. yirorum, quasi circa tempus carnisprivii. 
Cum vero hæc oinnia sic, ut præfertur, agerentur hic in Svecia, nun- 
ciata fuerunt et Régi Christierno protune in Dacia existent!, qui festinanter 
congregavit sibi exeercitum magnum armatorum de Dacia, tam nohilium 
quam vulgarium, et ut publice famabatur ab omnibus, quod numerus il- 
lorum, qui tünc sequebantur Regem, erat sex millium armatorum. Cum 
isto exereitu intravit Rex regnum Swecie, ut se vindicaret de sedicione in- 
cepta per Dnm. Katillum et ejus sequaces, erat enim tune temporis yems 
gravissima et -fortissima. Et primo audiebatur de Rege in dominiea Læta- 
Mart. 11. re , seil, in medio XL;me, quod tune erat in Wemerby in Smalandia, quod 
eciam verum fuit, ubi eeiam multi militäres et nobiles in Smalandia et 
"Wesgocia habitantes ad eum confiuxerunt, et sequebantur eum simul 
cum Dacis. 
Et intravit per Kindiam cum toto exercitu suo, et venit Lincopiam 
iyiert. 18. in dominiea Passionis post meridiem, quasi hora secunda et posuit se ibi 
dem in curia episcopal! et consumpsit omnia, qüæ in eadem curia fuerunt 
tarn in pabulo quam expensis, mansitque Lincopie per très dies et per très 
Mart.22. noctes* Et in feria quarta post dominicain Passionis recessit de Eincopia 
Mart. 25. et transiens per Eraawiik venit Nycopiam feria sexta ante Palmarum , de- 
inde in sequentibus diebus majoris hebdomade festinavit cüm toto exercitu 
suo prædicto ad Stocholmiam, quse tune obsessa erat per episcopum Katil 
lum et Vallenses, qui tunc audientes inopinatum adventum Regis, fugam 
simula verunt et retrocesserunt usqüe ad Arösiam, ibique pausaverunt. ReX 
vero Stocholmiam intravit cum toto exercitu suorum et ibidem non mora- 
batur, nisi per unam noetem; sed statim in sequenti die insequebatur fugi- 
entes, factus animosior qüam prius. 
Cumque Rex Cüm suis sequacibus appropinquaret Arosiam, iterum 
Vallenses secundario fugam simulaverunt, et aecesserunt ad quandam ma- 
gnam silvam juxta ecclesiam Haraacher sitam, et in eadem silva latitabant 
et auscultabant adventum Regis. Est auteur prope eandem silvam campus 
magnus et planus, in quem cunr Rex venit, ibidem per horam cum suis 
pausavit, monens omnes suos, ut arma apponerent et se viriliter contra ho- 
stes præpararent, proponens pertransire silvam, et nesc-iens hostes in ea 
dem latitare. Cum vero Rex ex campo prædicto iter arripuit ad silvam, 
statim ex improviso totus exercitus Vallensium ibidem Regi obviavit, et 
cum impetu maximo in Regem et suos irruit et hostiliter invasit. Conr- 
missUmque est bellum grande inter eos fere per duas horas, et facta est 
strages magna in exercitu regali; Vallenses vero campurn et vietoriam op- 
tinuerunt. Rex vero difficulter evadens eum exercitu suo residuo, de cam 
po fugit & ad Stocholmiam festinavit, quem Vallenses cum to ta congre- 
gacione sua a tergo sequebantur, et denuo Regem in Stochohnia obsede- 
runt, eontinuaveruntque obsessionem illam fere per totam æstatem. 
Et
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.