Full text: Volume (T. 1)

XXIV. DIARIUM WA ZSTEMENSE 
Î02 
Est insuper sciendum, quod antequam Rex Christiernus archiepiscopum 
de Stocholmia sec-um tulii ad Daciam, ut prædictum est, quosdam ad se 
in Stocholmia ipse Rex convocavit ecclesiarum prælatos, videlicet canoni- 
cos Upsalenses & Strengenenses & Arosienses, & præsertim magis jurisperi- 
tos, eisque sic, ut præmittifcur, Holmis coram se congregatis, produxit Rex 
quosdam articulos in una cedula conseriptos, ae contra archiepiscopum 
compactos, satis horribiles & prægnantes, exoptans ab eis, ut super hujus- 
modi articulis mature deliberarent, nec non sua rescripta sive responsa ad 
quemlibet illorum articulorum ipsi Régi præsentarent. Articuli vero illi 
per quem vel quos dictati exstiterunt, nescitur; sed eorum series & forma 
verborum hic inseritur, & est talis: 
An Rex superiorein in regno suo non recognoscens possit archiepiscopum 
vel episcopum, racione feudi atque juramenti præstiti, sive racione criminis læ- 
se Majestatis, cum alius superior judex ecclesiasticus non affuerit, capere vel 
detinere, in illis præsertim , quæ statum suuin regalem, ejus personam & to- 
cius regni stabilimentum atque enervacionem concernunt, donee & quous- 
que de caussa per competentem judicem cognoscatur. Et an in præ mis 
sis debeat habere locum ilia Clementina: Si quis svadente dyabolo &c. c ) 
Item an quis respersus crimine læse majestatis sive perjurus possit gau- 
dere privilegio illius Clementine: Si quis svadente ètc. 
Item an in criminibus, quæ non sunt de jure communi, locum habeat 
ilia Clementina, Se eeiam statutum: In maligna, quia hoc non svasit dia» 
bolus, sed racio & maturum consilium principis See. 
Item an illa Clementina locum habeat in hiis , ubi quis capitur sine a- 
liqua violencia seu sinistra machinacione, sed ad defensionem persone pro- 
prie Sc tocius regni, Sc ne graviores sediciones moveantur, in quibus mul- 
ta licent, quæ alias non licerent. 
Item an statutum hoc : In maligna comprehendat in se Reges, cum Re 
ges ad ejus observanciam juramento se non adstrinxerint. 
Item an Rex capiens aliquem archiepiscopum, propter regni Sc suorum 
subditorum utilitatem Sc stabilimentum, Sc ad tollendum pericula Sc sedi 
ciones gravissimas, possit cadere in penam dicte Clementine: Si quis See. 
Item an archiepiscopus irregularis Sc excommunicatus possit gaudere 
privilegio illius Clementine: Si quis svadente Sc statuti prædicti : in ma- 
ligho Sec. 
Item an perjurus Sc sic infamis alias, quam racione feudi, cui non pa 
tent porte dignitatum, possit gaudere privilegio dicte Clementine See. 
Item an quis possit censeri Regiæ Majestati infidelis seu contrarius, 
nisi prius fuerit Regia sentencia condemnatus. 
Item an quis alteri objiciens ilia, quæ corpus, honorem seu bona con 
cernunt, possit cadere in penam talionis. 
An quis penam talionis incidens gaudere possit privilegiis prædictis.' 
Item an in crimine læse Majestatis eventus sit expeetandus, seu an 
in 
r) Tenor liujus Statuti, Clementinarum Lit). 
V. Tit. VIII de poenis, hie est : Si quis sVaden- 
te Diabolo in hoc sacrilegii genus perruperit, quod 
quemvis Pontificem injuriose vel temere percus- 
serit, aut ceperit, seu banni verit , vel hæc man- 
daverit fieri, aut facta ab aliis rata habuerit, vel 
socius in his fuerit facientis, aut consilium in his 
dederit aut favorem, seu scienter defensitaverit 
emidem ; in iilis casibus depredictis, in quibus 
excomiuunicalionem per jam editos canones non 
subiret, sit hujus nostræ constitutions auctorita- 
te, non obstante quacunque consvetudine, quam 
reputamus approbante Sacro conciiio potius cor- 
ruptelam, anathematis mucrone percussus, a 
quo nequeat, nisi per summum ponlificem T præ- 
terquam in articulo mortis, absolvi. Facta scili 
cet est hæc Cons^itutio a Clemejjte V, ia Cour 
cilia Viennensi.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.