AB ANNO l344 AD ANN* 1 545« 
. 
' ; 
Anno Domini MCDXI. 
Aureo num. VI & litt. Dom. D. in proteste Purificacionis b. Virginis m*. 
introduete fuerunt & consecrate per Dnm Kanutum Lincopensem très per- 
sone, videl. Dn. Johannes Haquini canonicus Lincopens* & due virgines, 
scil. Byrgitta filia Johannis Klinga de Skæningia, et Elena filia Tykonis 
Eskilsson. 
Item in die S. Blasii in sero, sepultus est in Vazsten. Dm Gô^stavus r,w. 
Leekson miles. 
Item in die S. Sighfridi, qui tune cadebat in dominica LX. assumsit Febr. 
quidam frater ab extra, nomine Vasto , mantellum cum cruce rubea a Con- 
fessore, cum consensu Abbatisse ac omnium tarn sororum quam fratrum , 
& sic factus est unus de illis quatuor familiaribus, de quibus revelacio est 
in additionibus Prions super regulam. Hic successit in locum unde deces- 
serat Jachobus Bekare, qui, cum vixit, illam crucem portavit aliquibus annis 
ante mortem suarn. 
Item in die S. Mathie apostoli sepultus est in rnonasterio Vazste- Febr . 
nensi Dn. Petrus Hardhslevi canonicus Lincopensis, juxta matrem suam , 
quæ monialis post mortem mariti sui in eodem rnonasterio exstiterat, san- 
ete vixens per septem annos cum dimidio, & decem annis ante mortem 
filii defunct a est. Hie Dn. Petrus v oie ns sequi vestigia matris ftrmiter vo- 
verat, se religionem S. Byrgitte intraturum, & in illo saneto proposito mor 
te præventus est. 
Item in eadem septimana sepultus est in Vazstena Dn. Johannes By- 
logh, miles, n) pater Due. Ermegar dis, relicte quondam Dn. Kanuti Booson. 
Item XXI die mensis Aprilis de sero o) obiit quædam devota mulier, 
quæ soror erat ab extra, nomine Dottir. p) Hæc per XX annos & plus vixit 
in sancta viduitate post obitum mariti, qui eciam fuit frater ab extra, et 
vocabatur Johannes, et scivit bene fabricare currus et véhicula et hujus- 
modi, et præfuit illi arti. Sed ipsa tam ante mortem mariti quam post, 
usque quasi ad ultimum annum vite sue semper præfuit braxature, ç) et 
in conversacione sua mansvetissima fuit. 
Item eodem anno, in profesto b. Marci evangeliste mortuus est Dn. A pr . 
Hæmmingus, quondam curatus in Eneby juxta Sudhurcopiam, habens of 
ficium præpositure. Deinde veniens Vazsten. cum omnibus bonis suis, & 
factus est frater ab extra, & fuit primus, qui recepit crucem rubeam, quam 
illi quatuor præcipui familiäres ab extra portant. Fuit eciam plus quam 
per XX annos procurator generalis omnium bonorum monasterii, & in il- 
lo officio & in omnibus aliis factis suis semper optime & fidelissime se ha- 
huit. Et tandem gravissime infirmatus de morbo tibiarum, ita quod in 
lecto quasi per quinque annos continue decumbebat, & semper, ut dice- 
batur, in infirmitatibus suis pacientissimus erat. 
Item eodem anno, X die mensis Julii, hoc est in crastino Canuti Re- 
i5. 
a4> 
îiiartî Joli an ii ei n Episcopum Pomesaniensem rogat, 
litens datis in castris ante Marienburg d. 1 g Sept, 
i4io, quas ad lioc Diarium ex Codice inscr. Bibi, 
Lpsal. jN:o 61 4:o p. 197 . edidit Benzelijus. 
n) l 1 actus Miles ad sepulchrum Christi. Anna, 
Fics.esd:r Bylows Chron. Geneal, p. 5. Ltieerbring 
Hist. T . IV. p. 277 . De filia Ermegard vide ad 
an. x42i. De filia Anna ad an. i4i8. 
°) De sero , zu abent oder scliyer, in Vocab. 
glS 
Lat. Germ. a. i 477 a P- Dù Cange Gloss, in h. r. 
Svet. sent urn aftonen. 
p) Deo dicata femina Doter in Charta Archi- 
episcopi Stephani ap. örnhielm Hist. Eccles. p. i58; 
sed falsa, memoratur. Probat tarnen hoc nomen 
patronymicum fuisse. 
q) Locus seu a>,dos, ubi cereVisia confioitur, 
Sv. Brygghus, v. Du Cange in, v. Bracina, 
33 .
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.