126 
XXIV. DIARIUM WA Z S TE NE N SE 
tarnen maturus erat in moribus. Acl unurn annum antequam intrauit ordi- 
nern, peregrinando transiuit Romain fie ad sanctam civitatem Jerusalem. 
Sept. 21 . Item Eodem anno in die S. Mathæi apostoli & evangeliste, quando 
laudes cantabantur, contingebat horribile quoddam auditu. Nam furiosus 
quidam quandam mulierem devotam & ætate provectam, matrem magistri 
Sunonis, qui majorem partem ecclesie Vazstenensis mura vit, quæ vocaba- 
tur Christina, innumeris sauciatam vulneribus mortuam reliquit. Insuper 
fie alias très mulieres gravissime vulnerauit. Et hæc perpetrata sunt apud 
crates ferreas in ecclesia. qui statim. captus, fie post XIIII septimanas déca- 
pitatus est. 
oct. x5. Item infra octauas b. Birgitte reversi sunt fratres Johannes fie Lauren- 
cius, qui alio anno ernissi fuerunt pro dilatacione ordinis, ad Revala. 
Item Isto anno cepit Dn. Petrus, qui fuit magister fie confessor S. Byr- 
gitte, ac ipsius individuus sui itineris comes plusquam per XXX anno s, 
Aug. r. coruschare miraculis, ita quod a festo ad vincula Petri, usque ad tinem il- 
lius anni contingebant plusquam XV miracula, quod probant signa et ima 
gines super sepulchrum ejus in signum miraculi suspensa. Plura eciam 
alia miracula facit Deus propter ipsum eciam cum pauperibus, qui non 
sufficiunt, propter paupertatem, aliquod signum de cera offerre; sed pro- 
iriittunt se cotidie dicere unum pater noster, vel plura ad ipsius_ honorem 
qui statim suæ peticionis celerem consequuntur effectum. Hæc omnia mi 
racula alibi conscribuntur. 
Anno Domini MCDIX. 
Littera do minie. F. Aur. numéro 1111, tribus diebus ante festum S. 
Ftbr. i 2 . Sighfridi intrabat Kanutus episcojius Lincopensis monasterium tam soro- 
ruin quam fratrum , per modum visitacionis cuin duobus canonicis, videl. 
Dn. Laureneio archipræposito Linchopensi & Dn. Johanne Swartaprest. 
ubi bene ordinatis omnibus, reliquit fratres fie sorores in pace. 
Apr. e. Item in vigilia Pasche obiit Elena quondam uxor Laurencii Redho- 
swens, quæ soror fuit ab extra, in curia officialium, & stetit ibi plusquam 
per XXX annos in laudabili & honestissima vita, præfuit enim semper il- 
lis mulieribus, quæ officium tenebant pistorinum. 
Item décima die inensis Mail i. die beatorum Epymachi fie Gordiani 
obiit soror Greta, una de primis intrantibus religionem Vazstenensem. Hu- 
jus rnaritus vocabatur Benedictus, magister vitrorum, qui fuit fräter con- 
versus in monasterio fratrum ibidem, & de quo supra, qui mortuus est 
quinque annis ante ipsam.'Hæc mulier fuit optime vite & provecte etatis. 
jun. a4. Item eodem anno, in die S. Joannis Baptiste venif ad monasterium 
Vazsten. quidam rusticus nomine Magnus Pætharson, de parochia Brunna, 
quæ jacet inter Linchopiam & Vazsten., cum uxore sua & aliis de eadem 
parochia, narrantes sequens iniraculum. Dixerunt quod tilia eorum, quam 
tune secum portabant, quæ tune erat ætatis unius anni cum dimidio, vel 
circa, ipsis existentibus extra domum in laborîbus occupatis, cecidit in quod 
dam dolium, quod erat quasi plenum aqua, ubi submersa totaliter erat suf- 
focata; sed post longam moram mater intrauit, & tiliam mortuam inveniens, 
cum fletu & eiulatu maritum vocauit & patrern & ceteros, qui erant in 
curia, fie ipsis præsentibus fecerunt pater fie mater votum S. Birgitte, quod 
si tilia mortua vite restitueretur, offerrent pro ea unam ymaginem ceream, 
fie unam albain ovem, cum una media marcha denariorum, Voto autem 
sic
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.