octava visitacionis per tridaum. Item de S. Anna statutum fuit sic: Pre- 
terea fiat ter in anno festum simplex de S. Anna, sc. in crastino Jacobi , 
& sequenti die post octäv. nativit. b. Marie, & in crastino concepcionis e- 
jusdem. Fiat eciam memoria de S. Anna per octavas festivitatum b. Vir- 
ginis, & in quolibet sabbatlio per annum, nisi in Adventü Domini, & a 
LXX:a usque ad dominicain Trinitatis. MCDVI. 
Item hoc anno celebrate fuerunt nupcie Dni. Regis cum filia Re 
gis Anglorum nomine Philippa, in civitate Lundensi. Hic quidem 
Rex Dns. Ericus, filius Ducis Pomerensis, adhuc juvenis, ante paucos 
annos coronatus fuit super tria regna , videlicet Swecie , Norvegie & Da- 
>cie in civitate Kalmarnensi, ex beneplacito & industria Dne. Margarete 
Regine, filie Regis Danorum, cujus pronepos fuit, i. filius filie sororis sue 
.... Item, istis nüpciis celebratis, venit Vazsten. Dn. Henricus Rawinz- 
watt nobilis Miles de Anglia b) qüi, convocato Conventu, asserebat se vei 
le fundare in Anglia unum monasterium de régula S. Salvatorisj & dedit 
fratribus literas suas super locum hujusmodi & dotein, petens ut duo fra- 
tres mitterentur in Angliam pro constructione istiüsmodi monasterii, quod 
& fratres cum exultacione intima annuerunt» Hoc facturn fuit circa festum 
Andree apostoli, koy. 5 0; 
Anno Domini MCDVI, 
In profesto conversionis S. Pauli Apostoli sepultus fuit in Yatzsten. Jar - 
DnSi Clausr Davidzon Miles, de Skania, qui monasterium multum dilexit. 
Item, circa festum b, Ambrosii, videL in secunda ebdom. Pasche con- A P r - 4; 
crematä fuit ciuitas Stokholmensis igne, inproviso & inopinato, indie cla- 
ra, ab hora décima usque ad XII. multi promiseui sexus mortui sunt 
in igne, quasi ad mille animas. Eciam monasterium fratrum Prædicato- 
rum confiagrauit, & aliqui de fratribus tune cremàtij valde enim ulcio Di- 
vina ibi tune deseuit, 
Item circa festum Ascensionis Dni. duo discret] viri venerunt ad Vatz- Maij 5 .- 
sten., asserentes se & alios decem cum eis propositum firraum habuisse diu, 
fundare & construere unum monasterium b. Birgitte, de régula S. Salua- 
toris. Et tunc primitus impetrauerant licenciam & locum a Magistro mi- 
litum Cruciferorum de Livonia satis decentem, prope civitatem Refia si- 
tuatum ad dimidium miliare. Retuleruiit eciam quod XVI virgines sint 
ibi, firinam habentes voluntatem intrandi, & VI presbyteri. Ideo pecie- 
r-unt a fratribus aliqua privilégia, Sc reliquias b. Rirghitte cum cantu so- 
rorum. 
Item feria secunda proxima, ante nativitatem b. Marie Virginis emissi sept. w. 
fuerunt de monasterio nostro duo fratres, videl. frater Johannes presbiter 
in statu tarnen Diaconorum & frater Laurentius Öghiarsson lay eus, ad mo 
nasterium prope civitatem Refia jam inceptum-in honorem b. matris no- 
stre Birghitte construendum, pro informacione fratrum & sororum ibi in- 
stituendorum secundum regulam S. Salvatoris. 
Item eodem anno, dominica proxima .post omnium Sanctorum quae 
cadebat VI die mensis Nouembris introducti & cor.secrati fuerunt per ve- 
nerabilem patrem Dn. Bryniulfum episcopum Skarensem très fratres, 
videl. Dns. Thornerus Andreas de dyocesi Aboënsi, & Dns. Ulpho Birgeri 
Schü 
ft) Henricum Fizhuger, Du. de Raveaswathr. 
Ipsam Chartain fundationis an. i4og d. 28 Nov. 
Wadstenis daiara, ex Codice mscr. Bibi. Ups. N:o 
46 in qvarto edidit Benzelius in notis ad h. Dia 
rium p. io4.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.