ab Anno i544 ad ann. i54'5. 
121 
erat verbum. Ita subtiliter & magistraliter exposuit, quod orrmes qui eum 
audiebant, se nunquam hominem taliter & tarn sapienter loqutum fuisse 
asserebant audivisse. Delude accedens ad monasterium Vazsienense cum per- 
veniret ad Skæningiam, depositis ealciamentis, & sic omnino nudatis pedi- 
bus ambulans venit ad monasterium, cum tarnen tota terra operta erat ni- 
ve, quasi usque genu, ac eciarn illo die tarn intensum erat frigus, quod 
per totum annum ab ante intensius non fuerat. Unus vero canonicorum, 
qui eum sequebatur de Lyncopia, genuflectens pro eo, lacrimose rogabat 
ne se interficeret, cui benigne ac jocose respondit dicens: Vade retro Sata- 
na. & sic ambulantes per viam errabant de via recta, bene per unum mil- 
liare, non tarnen desistit ab incepto proposito donee ad monasterium per- 
uenit. Tandem altera die venit in loqutorium fratrum, narrans Confesso- 
ri & fratribus secum existentibus caussam sui itineris & deuoeionem, quam 
habuit ad matrem nostram S. Birgittam, ac quaies gracias Dns. Papa de 
nouo fecerat ordini S. Saluatoris , ac eciarn de statu Piomane curie. Sed 
inter alia narrabat quoddam miraculum, quod secum Deus fecerat propter 
mérita S. Byrgitte. Ipso enim, in die S. dementis, existenti in mari in-Nov, *3. 
ter Pruciam & Sueciam suborta est tanta tempestas in mari, quod onmes 
de vita desperabant & frequenter cogitabant naute merces eiicere in mare; 
sed ipso prolribente dixit: commendamus nos, fratres, auxilio S. Byrgitte 
& faciamus ei votum, quod ipsius limina visitemus quanto cicius veneri- 
mus ad portum Sweorum. Omnibus autem hæc voventibus & promitten- 
tibus, ipse non vigilans ne que dormiens, sed quasi in spiritu raptus vidit 
se esse in quadam capella, ubi quidam sacerdos in summo altari celebrauit 
inissam, & ad dextram altaris vidit unam personam viduali habitu indu- 
tam cum mantello nigro & tunica grisea & albo peplo in capite, & retro 
earn stabant fratres & sorores orantes. Ipse autem, accepta candela arden- 
ti, venit ad altare adscendendo per aliquos gradus & fixit candelam in cor 
nu altaris & sic recessit, & continuo in se reuersus vidit omnem illam 
tempestatem cedatam, & glorificabat Deum & gloriosam sponsam suam, 
qui per ipsam talia operari dignatus est. Tandem veniens ad Vazsten. & 
intrans capellam, reperit earn in eadem forma, qualem viderat in mari , 
& sic magis certificatus de visione, sciebat se propter mérita S. Birgitte 
fuisse liberatum. 
Deinde mansit ibi per unum mensem , & fecit ibi aliquos actus, assu- 
mens illam epistolam: Nolite prudentes esse apud vos met ipsos, valde so- 
lempniter, & commendans abnegacionem sui liberi arbitrii, & de ordina- 
cione diuerse caritatis. Dixit eciam familiariter Confessori nostro Gene 
rali, quod frequenter consolabatur per visionem, per S. Byrgittam, & pro 
pter hoc promisit quod lahoraret pro dilatacione ordinis S. Byrgitte, in 
quantum posset. 
Item eodem anno, in nocte prsecedente octauas epyhanie obiit soror j« n . is. 
Christina Rörikxdottir, decimo anno a professione sua. Hæc virgo erat & bo 
ne conversacionis, sed ad ejus majus meritum, in sexto anno professionis 
sue infecta fuit lepra, in qua finiuit vitam suam in magna pacieneia. 
Item eodem anno circa festum Purificacionis b. Virginis reuersus est F e br. 2 . 
Dn. Tyrrerus de Parisio, portans secum libros, quos ibi emerat, videl. Catho- 
licon, qui constatât . . nobilos, & Dictionarium qui constatât .... no-
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.