120 
XXIV. DIARIUM VAZSTENENSE 
ta fuit de pecunia; rogabat eum, ut pecuniam, quant tune secum habebaiq 
sibi concederet & rediret ad patriani, ut ibi de amicis S. Birgitte resume- 
ret eandem pecuniam. Quod ipse protinus fecit, & reuersus est in Swe- 
eiam, & ibi resumta dicta pecunia, perfecit dictam peregrinacionem in S. 
Jerusalem, Quod tune ita secretum habuit, quod nunquain de ilia peregri- 
nacione loquebatur, nec volens quod aliquis, nec de ipsa peregrinacionem 
nec de aliis suis virtutibus aliquid sciret. Hic liomo magne -mansuetudinis 
Aug. io. fuit & optime cura fratribus conuersabatur. Tandem circa festum S. Lau- 
rencii cepit infirmant, quæ infirmitas durauit per unum annum & duos 
menses & amplius. In Irac infirmitate pacientissiinus fuit, & cum jam in- 
staret tempus suæ resolucionis, corpore omnino sic depasto, ut nichil ossi- 
bus nisi sola cutis adhereret, suinptis deuotissime sacramentis, valefecit 
omnibus- Domino, ut verius creditur, reddens animam. 
Oot. 18. Item, circa festum. apostolorum Simonis & Jude eodem anno obiit 
Tubbo Erikxson. u ) Hic nobilis erat & bonus homo, & sepultus est in 
monasterio Vazstenensi juxta uxorem suain, quæ aliquibus annis ante ipsum 
defuneta est. Hæc fuit mulier deuotissima, filia nobilis militis, Domini 
Nanna Abiôrnssons, qui Nanne ante plures annos obitus sui seculo renun- 
ciauit, & intrauit religionem Cruciferorum in Eskilstunom, & ibi laudabi- 
liter viuens finivit vitam suam. 
Hic jam consumatus est primus numerus fratrum laicorum, qui primo 
intrau er uni monasterium Vazstenense, quorum nomina sunt hæc: Johan 
nes Pætharson, Petrus Skrædare, Petrus Stækare, Ragualdus Skrædare , 
Martinus Diaekn, Inguïphus KætJasmidher, Benedictus Glasmæstare, In - 
geualdus Anundson. 
Item, eodem anno XI die mensis Decembris, ab extra in curia officia- 
Iium obiit Margareta de Kalmarnia, quæ post obitum mariti sui, qui Kal- 
marnie mortuus est, in sancta viduitate vixit per annos . . . Hii unl 
earn filiam, quam habuerunt, monasterio Vazstenensi obtulerunt, quæ ibi 
monialis consecrata est. Hæc autem Margareta postquam vidua facta est 
venit ad Vazsten. & facta est una de sororibus ab extra, viuens sub obe- 
diencia in omni simplicitate cordis , & tandem in senectute bona quieuit 
in pace. 
Anno Domini MCDVI. 
jan. i3. Infra octavas epyplianie Dni. venit ad monasterium Vazsten. de Roma 
quidam episcopus, magister Robertus nomine. Hic episcopus nouiter a 
Papa consecratus fuit, quod tarnen ita occultauit, quod nemo hoc intelli- 
gere posset, verumtamen aliquibus in secreto & familiariter hoc intimauit. 
Hic a summo Pontifice directus est ad Scotiam v) pro arduis negociis statum 
ecclesie tangentibus; sed propter deuocionem, x) quam ad S. Birgittam 
habuit, venit primo visitando monasterium Vazstenense & reliquias ejus- 
dem sancte. sed antequam ibi venit, accessit ad ecclesiam chathedralem , 
ubi moram traxit per totum festum Nativitatis Christi, ibique fecit plures 
actus notabiles. Primo exposuit quandam quæstionem satis difficilem de 
incarnacione Domini, deinde exposuit evangelium Johannis: in principio 
erat 
îi) Hune Benzetius in notis ad liunc locum » 
familia Tottorum atque soeernm ejus Nanne A- 
biörnsson e Sparriorum prosapia, nescio qua au- 
etorilate, adstruit. 
;>) Addit Codex: ubi efiam natus est, sed hæc 
verba, lineoia per mediam hfterarum partem du- 
cla, sunt eliniinata. 
- x ) In margine Codicis additum : Nota bene 
grande prodigum SC devotum. 
\
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.