AB ANNO 1 344 AD ANN. l545. 
ii5 
septimanas. Sed tandem extracto ferro recuperauit sanitatem & post hoc 
vixit fere per XVI annos, & sic sumtis sacramentis in pace quievit. Item, 
statim in sequenti die videlicet feria quarta, sepultus est eciam in Vazst. Mart - lS * 
Dn. Ericus Nichlasson miles, qui eciam. monasterio multa bona fecit & ad 
monasterium, sicut & Dn. Tyrkillus singulärem habuit amorem. Ipsius 
sepulchrum est ante altare beate Virginis. 
Item, eodem anno videlicet MCDII infra octauas ascencionis Domi 
ni, primo Dn. Kanutus episcopus Lynchopensis intrauit monasterium Vaz- »raj 4 . 
sten. per modum visitacionis cum duobus Canonicis, scilicet Dno. Johanne 
Bonda & Dno. Laurencio Odonis, k) & primo die, scilicet secunda feria post 
dominicain infra octauam ascensionis, hoc est octaua die mensis Mai intra- 
vit monasterium sororum, & ibi expeditis omnibus, sequenti die intrauit mo- 
nasterium fratrum, & tercia iterum intrauit monasterium sororum cum præ- 
dictis duobus canonicis & eciam Dno. Johanne Swartaprest l) eciam cano- 
nico , qui tunc circuibant totum monasterium benedicendo & consecrando 
seu eciam dedicando illud per modum reconciliacionis. 
Item, eodem anno 8c mense , in profesto corporis Christi , quod fe- 
stum corporis Christi cadebat in die Urbani Pape & Martiris, modicum M# »5. 
post completorium, obiit frater Ericus Gudhmundi dictus Buza, m) hie 
bonus clericus erat St antequam religionem intrauit, erat Præpositus in 
Finvidhe ubi et natus fuit. 
Item, eodem anno in crastino beati Barnabe apostoli in die videlicet 
quo officium habetur de S. Eskillo dum elevacio fiebat in summa miss a , j u «. 1 % 
obiit soror Margareta Lassadottir. Hæc virgo fuit de XXXIIIL annis , 
que laudabiliter in monasterio conversata est. Et quamuis de nobilioribus 
regni nata fuit, ad omnia tarnen servilia opera promta & humilis fuit, 
scil. in coquina & ad fleubotomandum, et ad vestes lavandum tarn pro 
fratribus quam sororibus 8c ad eas consuendum , & ad cetera, quæ ad san- 
ctam humilitatem pertinebant, & cum hoc multum utilis erat ad chorum, 
8c omnibus grata erat. Hujus mater erat Christina Væmundzdottir, quæ e- 
rat proxima cognata Marscalci Dni. Erici Puka de Waermalandia, que eci 
am cum eodem Marscalco ante sex annos in Vazsten. sepulta est. Ista Mar 
gareta erat una de primis, quæ prirnitus acceperunt habitum regulärem in 
Vazsten. 
Item, eodem anno in profesto Kalixti Pape obiit soror Margareta La- oct. »s. 
wrinssadottir. 
Item, in profesto beati Martini episcopi 8c confessons, obiit soror In- NoViIO! 
gridis Niclissadottir, mulier provecte ætatis. 
Item, in crastino octavæ concepcionis beate Virginis obiit soror Kate- Dec XJ 
rina Kællarsdottir jam anus efFecta. Mulier simplex & recta & timens De- 
um 8c sicut de sancto Martino legitur: Nullus vidit istam sanetimonialem 
iratam aut maledicentem, Et si videbatur non credebant ei. «) 
Ânno 
h ) Erat 1377 d. 10 Sept Canonicus Lincopen- 
sls. Nordin. 
I ) Anno i5g8 litteras Birgeri Caroli de anno 
i55i salvis suis sigillis 8C vere sigillatas, non ra 
sas, non cassas, non abolitas, nec in aliqua sui par 
te vitiatas , omni suspicione carentes, testatus est. 
Vid. Diplomata Sturiana in Strömsta de hoc anno. 
Vide de eo etiara infra ad an. lioq §C i4i5. 
m) Supra quoque noraen illiun oecurrit an. 137.3, 
Num nobilis famiiiæ Buzæorum, cui insigne tig- 
nus l’ubeus in area coloris glauci? 
n) Heic ad fineni an ni i4oa alia manus in 
Codice comparet, quæ & aliquantum a superior! 
libri orthographia recedit. lila fiyrgirtn , hæc Bir 
gitta. Illa Martyris, hæc Martins. Prior manus 
an, i4o5 redit suamque orthographiant reducit.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.