AB ANNO l344 AD ANN. l5/{5. 
ii3 
29 . 
Item, in die S. Thome Apostoli, quæ tunc cadebat in quarta domini- 
ca Aduentus , primo conuentus fratrum intrauit ad stupam Xapideam ad 
habendum illam pro refectorio conuentuali. b') 
Anno Domini MCD. 
In mane diei Purificacionis beate Virginis, quum sorores canfaverunt Febr - *• 
matutinas, obiit soror Ingeburgis Hartleui c) quondam relicta. Hæc in Ti 
ta sua sanctissime vixit tarn in conjugio quam post obitum viri- sui. Nam 
in opérions maxime exercendis omnes temporis sui in Skæningia habitan 
tes excellebat. Ipsa post mortem mariti sui in seculo remansit per duos 
annos, omnes res suas ordinans ad honorem Dei & sic Vazsten. intravit re- 
ligionem, in qua per septem annos cum dimidio perfectissime vixit absti- 
nenciis Sc vigiliis macerans corpus suura. Nam eciam in claustro existens 
omni die de qualibet porcione sibi apposita semper quod melius erat aliquid 
ponebat ad eleemosinam. Ter post ingressum monasterii per visionem am- 
monita fuit ut se præpararet , quia mors ei cicius imminebat. Deinde ora- 
cionibus continuis feruenter instabat, & quamuis prius eis deuotissime in 
tenta fuit, postea tarnen feruentior erat, humiliter & instanter orans ut in 
extremis sacri dominici corporis mereretur percepcionem, quod misericors 
Deus sibi præstitit. Nam per totam noctem quasi in morte laborabat êc 
sorores sæpe candelam in manus ejus ponebant, &c sæpe earn mortuam cre- 
debant, sed circa pulsacionem matutinarum aliqualiter resumpto spiritu di 
xit eis: non timeatis, quia non moriar, antequam recipiam corpus Domini 
rnei Jesu Christi , & sic cum fratres inceperunt matutinas intrauit confes 
sor ministrans sibi corpus dominicum & sic sub matu finis sororum rnultis 
adornata virtutibus, ut pie creditur, templiun ingrediens celeste obdormi- 
uit in Domino & eodem die sepulta est. 
Item XI die Octobris hoc est in crastino Gereonis, obiit soror Kateri 
na de Hallandia, una de primis intrantibus religionem Vazsten. Iïæc per 
LX annos in sancta viduitate vixit. 
Item, in eodem anno, videlicet anno Domini MCD introduete & con 
secrate fuerunt per Dominum Kanutum episcopum Lincopensem, in die 
S. Martini sex sorores, videlicet Byrgitta Jæppa Bykaradottir, Anna Kaarlz-Nov. u. 
dottir , Margareta Gregorii dottir , Margareta Nicholai Kistæ dottir, Elena 
Andresa Sky ttodottir ? Christina Jowansdottir de Kalmarnia, omnes virgi- 
nes erant, præsentibus Dno. archiepiscopo Upsal. et episcopo Strængianen- 
si , et episcopo Arosiensi, et episcopo Vexionensi, Rege et Regina et cun- 
ctis Consiliariis Regni. Tunc enim habebant ibi concilium quoddam ge 
nerale in Vazsten. traxerunt enim ibi moram a festo S. Martini usq; ad 
diem concepcionis beate Virginis , quamvis aliqui eorum cum Rege antea Dec . 8 . 
paucis diebus recesserunt. Tune Rex Ericus plenariam potestatem accepit 
super regnum, quia quasi prius ad legittimam etatem d) non peruenerat. 
Et ad illud tempus, sicut et postea, per Reginam Margaretam Valdemari 
Regis Dacie filiam ista tria regna regebantur. Item in die Sancti Andreæ no V . So. 
apostoli sedata fuit quædam discordia inter fratres & sorores in Vazsten. per 
eandem Reginam, præsentibus Dno. Henrico archiepiscopo Ups. Kanuto epi 
scopo 
b) Lccus, ubi simul comedebant Fratres vei cujus filia Grrrdika an. i 4 o 5 facta est Abbatissa. 
Monachi. Du Cange. , vide infra ad h. ail. 
c) Sine dubio Hartleui Bolkz de Skæningia , d) Aiinos natus 18. vide supra ad an. iS'36.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.