no 
DIARIUM WA Z S TE NEN SE 
Nov. i. 
Apr. i4. 
Jub. 17. 
Apr. 5 . 
Sept. 7. 
■Sept. 17. 
Sept.' ag. 
Febr. 4, 
matrona Christina Væmundzdotter neptis ejusdem Marscalci, omnes uno 
die, & in uno sepulchro, in claustro Vazsten. sepuiti sunt. Deinde paucis 
diebus transactis uxor dicti Dni. Eriei, Dna. Ingridis translata est ad Vaz 
sten. & sepulta cum prædietis. 
Item, die omnium S. S. promisit Regina Margareta ad inanus soro- 
rum et fratrum dare unam puellam ad religionem Vazsten. de qua prius 
dixerat. 
Anno Domini MCCCXÇ Septimo. 
Littera dorninicali G. Aureo numéro XI, quarta die ante Tyburcii <k 
Valeriani obiit soror Margareta Boodottir. Hæc ante inclusionem sororum 
& fratrum in Vazsten. per aliquod tempus post mortem Dne. Katerine fi- 
lie S. Byrgitte stetit loco Abbatisse. Hæc fuit devota muiier, quæ diu in 
sancta viduitate vixerat. 
Item, dominica Trinitatis, quæ tunc cadebat in die sancti Botulphi 
abbatis, Ericus Rex tune adhuc juvenis Kalrnarniæ est coronatus, & inter- 
fuerunt arehiepiscopi Lundensis & Upsalensis, nec non suffraganei, Lincho- 
pensis, Skarensis, Strsengianensis, Arosiensis, Vexionensis. Item, Roskilden- 
sis, Otconiensis, Burghlauensis , Arusiensis, Ripensis, Orkadensis , & ubi 
eodem tempore fuerunt creati CXXXI1I milites. 
Anno Domini MCCCXC. octauo. 
Litt. d. F. Aur. n. XII in profesto S. Ambrosii episcopi , quod cade 
bat in cena Domini, juxta revelacionem factam S. Byrgitte & constitue! o- 
nes claustri, receperunt crucemrubeam quatuor familiäres ah extra, ad por~ 
tandum in mantellis suis, presente Dn. Kanu to episcopo Linchopensi , & 
isti quatuor fuerunt unus presbiter, sc. Dn. Hemmingus, & très layci, sc. 
Jachobus Bikare, Arnika & Laurents Romare, n) 
Item, in profesto nativitatis b. Virginis sepeliebatur Dna. Byrgitta 
censors Dni. Mathie Gozstafsons militis o) hæc fuit filia domini Hælghe, 
quæ dédit claustro Vazsten. prædium in Haghabyhogha. p) 
Item, in die S- Lamberti episcojh & martyris obiit Karolus Karlsson 
tilius lilii S. Byrgitte. q) Hic magne littérature fuit & magne reputacionis 
in studio , qui reversus a studio , post aliquos annos accepit sibi uxorem , 
& per aliquod tempus in matriinonio laudabiliter vixit, et tandem rnor- 
tuus & appositus est ad patruum suum Dn. Byrgerum r) in monasterio 
Vazstenensi. 
Item, in festo Michaelis, primo tradebatur ad manus Dne. Regine 
Alargarete Stokholm cum Castro , per illos , qui ea diu detinuerant ex par 
te Regis Alberti. /) Quæ ibi cum sollempnitate magna suscepta est mul- 
titudine plebis occurrente & subséquente. 
Item, quinta die mensis Nouembris , quasi, compléta fuit testudo in 
choro Vazsten. & eadern septimana primo positum est fundamentum sub 
stupa conventuale fratrum. 
Anno Domini MCCCXC. nono. 
Lit d. E. Aur. n. XIII. sexta feria ante festum Scolastice virginis 
fuit 
n) De Laui’entio Romfar cfr. Grau Vestmanl. 
Beskrifn. p. 215. 
o) Ad Heliekis, Regni Senator 1089. y. Ugg- 
Ics RadsLängd p. 4i. 
p) Vide hoc Diarium ad an. i 5 q 3. 
ç) Scilicet Caroli Ulfonis ex tertia uxore Ca 
tharina Catilli fika. v. Chronicon Margaret* Ab- 
batissæ. 
1) V. hoc Diarium ad an. i3gi. 
/) Scil. Civitates Hanseaticæ. 
«
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.