io 6 
DIARIUM WAZSTENENSE 
remus: Deus qui corda fidelium Sec. cum collecta de sancta Byrgitta: Dne 
Jesu Christe, qui beate Byrgitte tantam &c. pronuncians earn jam de facto 
canonizatam & sancttm, & in sanctorum cathalogo asscriptam, de qua le- 
stum cum officio proprio fiat in ecclesia per totum orbem sicut de aliis 
sanctis, Sc cantor incepit: Te Deuin laudamus, & Fapa & omnes vadunt 
in processione, iverunt per palaciurn. 
Item , omnibus, qui interfuerunt canonizacioni, Sc qui libenter inté 
ressent si coniode potuissent, Sc omnibus visitantibus ecclesiam S. Petri 
Sc monasterium S. Laurentii in Panisperne, y) ubi S. Byrgitta sepulta fuit, 
ipso die canonizaeionis Sc dominica sequenti , quum Papa celebra vit, con 
cessit veram indulgenciam anni Jubilei. 
Item, omnibus vere penitentibus Sc confesses, Sc qui fuerint in statu 
gratiæ, vel lièrent infra octo dies, visitantibus caussa devocionis per totum 
mensem Octobris dictum monasterium in Panisperna S. Laurentii, conces 
sit eandem indulgenciam anni Jubilei. 
Item, altero die post diem canonizaeionis celebravit Dns. Papa missam 
de b. Byrgitta in ecclesia S. Petri. 
Item, in ecclesia S. Petri ardebant a media nocte usque post missam 
Papæ XXX milia lampadarum, Sc candele Sc facule valde multe. Item, 
in ipsa missa Papæ fuit facta oblacio per illos très cardinales, quæ fuerunt 
commissarii in negocio canonizaeionis, Sc per fratres de Vazsten, Dn. Ma 
gnum Petri Sc Dn. Andream Olavi , qui in isto facto tideliter 1 aboraue- 
runt Sc usque ad consumationem per Dei auxilium perduxerunt . 
Item, summus cardinalis, qui intitulatur Episcopus Ostiensis fecit valde 
sollempne convivium in domo sua in honorem b. Byrgitte ipso die quum 
Papa celebrauit. Item, très cardinales commissarii fecerunt ostensionem re- 
liquiarurn b. Byrgitte ad Sanctum Laurentium in Panisperna. 
Item, tempore canonizaeionis facta fuerunt multa miracula 2 ) de qui- 
bus pauca pono ad præsens, quia alibi plura sunt conscripta. 
Ipso die canonizaeionis fuit qùæda'm mulier illuminata, quæ alium 
oculurn amiserat per XX annos, Sc alium per VII. 
Item, quidam cardinalis existens in medio inimicorum Dei Sc sancte 
matris ecclesie tempore noctis, quia de die non audebat transire perdidit 
viam, Sc omnes qui secum erant in comitiva separat! sunt unus ab alio, Sc 
propter timorem, quem liabebant de metu inimicorum, nullus ausus est 
vocare alium. Tandem invocabant auxilium S. Byrgitte facientes ei Vo 
tum spéciale, moi quæ dam facula valde magna apparuit inter eos, quæ 
antecedebat eos donee essent in recta via, Sc dum omnes insimul convene- 
runt, Sc se mutuo cognoscerent, atque eciam scirent, quo deberent trans 
ire, facula ulterius non comparuit. 
Item, tempore quo Dns. Papa tirmiter statuerat canonizare beatam Byr- 
gittam, devictus est comes Armëniaci a) Sc in ipso bello mortuus, qui ex 
parte antipapæ h) intravit ytaliam cum exercitu magno ita subtiliter in 
astucia 
y) In hoc monasterium Rornæ ægrotam ah iti— 
nere Hierosolymitano redeuntem se cluci passa est 
S. Birgitta. Jn eodem ohüt atque sepulîa est; ve 
rum die i3 Nov. ejusdem anni, relictis solurn bra- 
ehii dextri ossibus, reliquüe ejus in patnam trans- 
latæ. Berch LefvernesBeskr. I: p. 16 . Jpsa camera, 
in qua Sancta nostra exspiravit, adhuc conservata 
est 8 C describitur a Biörnst àhi, Resa T. I. p. 5iy. 
Ipsum autem cœnobitim bodiç est Monachorum 
Brigittinorum ex principali Alt -Münster in Ba 
varia. _ ■ 
z) Heic subsistit narratio a Benzelio édita ad 
Margaretæ Chronicon. 
a) Johannes III Cornes Armëniaci (Armagnac) 
mortuus est an. îSgi a vulneribus in obsidione 
urbis Alexandrite (Alessandria della Paglia) acceptis. 
Cfr. Mar*ri Dictionnaire in v. Armagnac. 
h) dementis Vil, qui Avenione residebat, «um 
Bonifacius IX esset Pontifex Romæ.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.