VI
vel Regia ex gratia vel civium ex studio defuere. Rex Gloriosiss. me
moriae 0 GUST AVUS III. singulari eum favore amplexus, inuneri, quod
tenuit, Academico, alteram addidit, an. 1788 Pastorem Ecclesiarum in
Alunda et Morkarla constituens, quarum curam, deinceps per XXVII. annos
summa cum diligentia gestarn, adiit, 1789 Sacris initiatus ordinibus, édita
Dissertatione Theol.: De Methodo tractandi recentis simas controversial Theolo-
gicas , et praesidendo (respondente Lib- Bar. L. Môrner, nunc Epi-
scopo Wexionensi) publice defensa. An. 1800 Assessor Consistorii Ecclesi-
astici Upsal., a. eod. S. S. Theologie Doctor est creatus, 1802 in synodo
Cleri Upsaliam convocata Praeses. In festo jubiiaeo Ecclesiae Svecanae
an. 1790 unus delegatorum, qui librum veterem Hymnorum Svecanum
in meliorem redigerent formam, consensu Cleri esse jubebatur, et, cum
nostris démuni diebus huic negotio denuo diîigentior intendeietur cura,
litteris an. 1811 datis -adjunctus fuit summorum virorum Collegio, cui
idem a S. R. Maj:te est officium demandatum. Ad Episcopalern dignita
tem ecclesiae votis non semel vocatus est. An. 1804 locum inter propo-
sitos ad Episcopatum Hernosandensem obtinendum occupans, anno vero
sequenti in Dioecesi Lincopensi eundein sortitus honorem. Neque grava-
tus est tum Nordinio, deinde Lehnbergio cedere. Vergente
magis ad senium aetate honores in Ecclesia deprecari solitus est. Ne ve
ro, quern sua modestia et litterarum amor Academiae nostrae conservasse
videntur, R.egis Augustissimi gratia minus floruisse credas, an. 1809 men-
brum Pi. Ordinis de Stella Polari nominatus, satis se credidit honoratum
eo insigni, quod ipsum non absimilia ob mérita acceptum nostra in Aca
demia magnus quondam Ihre honoravit.
Ex societatibus litterariis prima sibi adjunxit Nostrum ea, quae pro
Edueotlone publica an. 1778 auspiciis G j 6 r w e 11 i i Holmiae instituta est,,
a qua praemium meruit oh memoriam Polyhistoris Celeberrimi J o h.
Schefferi ad hanc Academiam Professoris olim SJkyttiani, ex actis
ineditis in Bibliotheca Upsaliensi conditam et an. 1782 publiei juris fa-
ctam; deinde 1783 Societas Scientiarum Upsal., 1793 Reg. Academia
Litterär. Human. Quarum in aetis specimina doctrinae et industriae
ejus comparent. Cum 1797 Societas 'Litteraria Scandinavie^ Hafniae insti-
tueretur Fantium nostrum sibi consociare non cessavit. Societati de-
nique principum, ex parte, in regno virorum, qui actis ad Historiam
Scandinavie edendis operam dant, litterarum eommercio junetus, eorum
auxilio vim sibi aperuit typis vulgandi opus maximi per ‘XLVI
annos continuati iaboris, Repertorium loquor Diplomaticum Svecanum,
quod in IV. Tomis Actorum ad Historiam Scandinavie pertinentium d)
ad annum usque 1400 prodire jam coepit, nunc morte auctoris, proh do
lor! abrupturn. Manu ejus scriptum adTempora usque R._ F r e d e r i e i
adest, ab anno vero i654 imperfectum magis et ultimam desiderans limam.
Autographon (quod cum Directorio Diplomatico Nordinii in colle-
étione Nordiniana eonferendum est) ex voto auctoris Bibliothecae Aca-
demicae emtionis jure cessit.
Dissertationes Academicae super CCC. historici maxime argumenti,
eo praeside et plerumque auctore, editae sunt, in quibus plurima haben-
tur, Historiam praecipue Svecanam illustrantia, antea incognita vel inedi-
ta. Praeter Historiolam Litteraturae Graecae in Svecia e) et Conspectum rei
Diplomaticae Svecanae, /) jam nominatas, quae sequuntur, notabiliores
sunt:
cT) Chronologiskt Register ofver try cita Hand- e) P. I-XII. Upsal. 1775-86. Duobvu cum
lingar i Svenska Historien. Stockholm, 1816-18. supplementis, 4 :o.
,T. I-IV. /) P. I-III. ibid. 1780, 1781.