AB ANNO 1344 AD ANN. l54& 
io5 
Plura eciam volumina sermonum tocius anni, tarn de sanctis quam de do- 
minieis congregavit & compilavit. 
Item, in. octava S. Johannis Baptiste obiit soror Ingridh Syghuiz dot- JuL 2 - 
ter de Stokholm. 
Item, in crastino Alexii confessoris obiit soror Ingeborgh Tliorda dot- iui. 17, 
tir antiqua & bona mulier, quæ diu in viduitate vixerat. 
Item, die S. elene obiit frater Ingeualdus Anundi laicus, qui a pue- j u l s t . 
ricia sua fuit in obsequio sancte Birgitte, adhuc ipsa viuente Sc mariti 
sui & cognacionis eorum. 
Item, in octava S. Laurencii moriebatur frater Martinus Anundi lay- Aug. 18. 
eus, litteratus tarnen, qui scripsit Legendarium hyemale de sanctis, evan- 
geliarium & epistolarium, & kalendarium. Hie unus erat de primis intran- 
tibus religionem Vazsten. 
Item, tunc temporis eciam moriebatur Hartleef Bolk de Skæningia. 
Item Dn. Byrgerus Ulfson tilius sancte Byrgitte v) qui cum matre Sc so 
ror e & aliis peregrinabatur ad terrain sanctam, ubi eciam miles factus est. Allg a4> 
Hie infirmabatur die sancti Bartholomæi & tercia die sequenti morieba 
tur in castro Ringstadhaholm & in Vasten, est sepultus. 
Item, eodem anno, septimo die mensis Octobris fuit facta & consumma- 
ta canonizacio beate Byrgitte, matris nostre gloriose, per sanctissimum in 
Christo patrem & Dn. Dn. Bonifacium Bap am IX. De cujus canonizacio- 
nis processu libet breviter aliqua scribere. x) Post enim façtam commissio- 
nem in negocio canonizacio nis beate Byrgitte per très cardinales t habita 
pr obatione vitæ ejus, miraculorum Sc fame sufficient i, Dn. Papa consta 
tait diem canonizationis, præcipiens ut hora vesperorum in die præce- 
dente diem canonizacionis, pulsarentur oinnes campane per totam Romarn. 
& sic factum est eciam in nocte Sc die canonizacionis. Item, ipso die ca 
nonizacionis, summo mane eonvenerunt omnes cardinales cum Patriarchis 
ecclesiarum prselatis in curia Papæ , & omnes induti albis cum Dno. 
Papa processionaliter cum magna solempnitate intrant magnam capellain 
in palacio Papæ, quæ fuit ornata cum candelis Sc faculis, ac per totum 
cum vestibus circumdata, pavimento cum foliis arborum Sc herbis odori- 
feris strato, vbi posita in medio ante altare cathedra bene apta pro sum- 
mo pontifice, in qua Papa sedens fecit sermonem coram omnibus, cujus 
thema erat, Viduam ejus benedicens benedicam Sec. narrans etiam ea quæ 
requiruntur ad tarn arduum negocium, scilicet canonizacionis, Sc probans 
quod legittime processum est in hoc sancto negocio a principio usque ad 
finem, dicens non posse, nec licitum esse, n égaré justiciam in tarn claro 
& evidenti facto, quia excellens vita beate Byrgitte Sc turba miraculo 
rum , quæ facta sunt mentis ejus, & fama populi testimonium dabant 
ipsius sanctitati. Sermone tandem completo, ante conclusionem tarnen 
ammonebat omnes ad invocandum Spir. Sanctum, & ipsam virginem glo- 
riosam, ne Deus permitteret errare ecclesiam in hoc facto. Et cantores 
inceperunt anliphonam. Veni Sancte Spiritus , qua finita cum versiculo 
de S. Spiritu, Sc de beata Byrgitta , ora pro nobis &c. Dus. papa dixit; O- 
remus 
v) Fuse ejus fata describit Margarete Abba- 
tissæ Vadstenensis Chronicon, a nobis in sequen- 
tibus etjam edendum. 
x) Ex Codice jVfscr. Bibliothecae Vpsal. N:o 
excerpta vero ex hoc Diario, edidit Benzelius 
ad laudatum Chronicon, p. 29. Leviter admodum 
SC quidem in paucis verbis différant,
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.