Full text: Volume (T. 1)

Hus, Reverendissimus Ecclesiae SvioGothicae Archiepiscopns, D. Doct. 
Jacobus Ax. Lindblom, venianx Ejus harum impensarum implo- 
rans, cum Ille, eodem nuncio, qui Kiloniensem Pacem, aeternis memo- 
randam fastis, Regi Augustissimo indicaret,Excellentissimo Comiti, e Pro- 
ceribus Regni uni et Academiae loco Principis curam gerenti D. MagnO 
E r a h e injunxit, ut communicatis cum liarum rerüm peritissimis duum- 
viris, perillustribus Status Senatore L. B. Adlerbeth atque Status 
Secretario D. Nie. von Rosen stein consiliis, thesaurum liunc quan- 
tocius redimeret Principis sumtibus, atque Bibliothecae Acad* muneris 
vere regii loco, ofFerret, perpetuum amoris ejus in Camenas Upsalienses 
monunxentum. Quod dum mihi proxime usurpandum obtigit, instar ju- 
baris ad senium vergentis vitae venerabundus accepi, meique officii esse 
duxi, illius mémoriaux mea quantulacunque opera conservare. 
Annus jam agitur supra quadragesimum quintus, ex quo beati N o r- 
dinii amicitia et consuetudine uti mihi heic Upsaliae contigerat. Fere- 
batur in Patriae Historiam juvenilis amor, atque ejus fatum in eo praeci- 
pue deplorandum existimavimus, quod cum cultiores fere omnes per Eu 
ro pa m gentes aliae suorum annalium fontes collectos atque typorum mi- 
nisterio ab oblivione et interitu vindicatos haberent, nostra sola eosdem 
vel nondum in lucern protractos, vel per plurima majoris minorisve mo- 
lis volumina disperses conquirendi laborem suscipere cogeretur, adeoque 
plus temporis huic impendere, quam ipsi demum ex his JLstoriae syste- 
mati componendo. Itaque in chronologicum ordinem eosdem redigere 
adgressi sumus, describere, examinare, atque sic ad futuram editionem prae- 
parare. Vestigiis insistens Nor dinii ego conspeetum Rei Diplomaticae 
Svecanae tribus Dissertationibus Academicis annis abhinc XXXVI edidi. 
Opus, cui communia sic dicavimus studia, licet lente admodum Upsaliae 
procederet, ubi minor certe anecdotorum copia haberi potuit, tarnen a- 
perto b. Nordinio ad Archivum Antiquitatis Stockholmiae aditu, ma 
jori alacritate atque successu continuatunx est, usque dum primum an. 
1786 ad politiea avocaretur negotia, dein an. 179a Hernosandiam abire 
juberetur. Ab hoc enim tempore in iisdem loculis, in quibus Stockhol- 
mia transportabantur, inclusa usque ad mortem latuere ejus collectanea; 
et ego vicissim institutione juventutis Academicae ceterisque muneris mei 
partibus distentus, non nisi subsecivas horas proposito huic dicare potui, 
donee colleetio Nordiniana post obiturn Auctoris, munifieentia Sere 
nissimi Principis, Bibliothecae Academics cessit. 
Itaque fruetuin juvenum duorum studii et laboris, per meliorem 
aetatem fere sepositi, ab altero per mortem deserti, ab altero ad senium 
vergente aetate demum recepti, in hoc opéré vides; ex quo mitius for 
te de eodem judicium ferre debes, neque cornparare cum eorunx meritis, 
quibus aut per coelibem vel improlem vitam, aut aliis cur is vacuam, 
multo perfectiora praestare licuerit. Fateor ingenue, me, cum jam hoc 
onus ultro in me susciperem, solanx occasionein vetusta haec monumen- 
ta collecta edendi in consilium vocasse, quae ut non alio tempore aeque 
parata foret suspicatus sum. 
Congregatis igitur in Comitiis an. i8i5 Regni Sveeiae Ordini- 
bus per amieum de sumtibus huic operi edendo neeessariis Iisdem propo- 
ni curavi, cui proposito annuente supplici ad S:am R:am Majestatem li- 
bello, ut eosdem clementissime subministraret, svaserunt. Quod etianx 
effectui datum est. Interea, ne liberalitas Regia benevolentiam singulo- 
rum civiurn excluderet, ad eroganda editionis subsidia etiarn hi fuere invi- 
tati. lnsignem vero, qua hoc institutum complexi sunt cxves ; benignita-
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.