Pölari Commendatoris atque Academiae Svecanae Secretarii, Nobilissimi
D. Nicolai von Rosenstei n, virorum utpote ingenii acumine, eru~
ditionis amplitudine atque animi summa integritate aeque elarorum, per-
petuo usus est fa vore et amicitia. Interim tarnen, cum præcipua, quae
Nordinium tangunt, momenta ab hoe opere, in quo singularis ejus cu
ra conspicitur, abesse nequeant,non possum quin paucis eadem proponam.
CAROLUS GUSTAVUS NORDJN natus erat Stockholmiae d. i Jan.
174g, patre Carolo Magno Nordin, Praeposito Castrensi atque
Ecclesiae Bygdeå in VestroBothnia dein Pastore, cujus lilius natu ma
jor Johannes Magnus Liber Baro a Nordin, Gubernator olirn
Provinciae Dalekarliae atque R. Ordinis de Stella Polari Commendator, ad-
huc in vivis est. An. 1763 Academiae Upsaliensi adscriptus post decen
nium Magisterialem meruit laurearn, editis binis Speciminibus, altero de
Usu Juris Naturalis in vita civili , 1771, Praeside J o h. P. Sleincoui,
Phil. Pract. Professore* altero 1773 Monumentä Sviogothica falso meri-
toque suspecta , P. 1. Praes. Reg. Cane. Consiliario J o h. Ihre, cipus
parte secunda sequenti anno e superiori cathedra defensa, vocatus est ab
eodem Polyhistore Litteraturae Svecanae Docens, antea Amanuensis Ex-
traordinarii ad Bibliothecam Acad, munere ornatus. Sed 1775 Eloquentiae
et Poê'seos in Gymnasio Hernôsandensi constitutus Lector ex Upsalia migra-
vit, atque connubium iniit cum Anna C a t h. Högström, filia lit—
teratissimi Viri Petri H ö g s t r ö m, Theol. Doct. et Pastoris ac Prae-
positi in Paroecia Skellefteå VestroBothniae. A Rege Augustissimo GU
STAVO III. Stockholmiam vocatus a. 1/82 ad elahorandum Corpus Di-
plomaticum Svecanum, Theses Theologicas ante abitum in Gymnasio dé
fendit , atque 1780 saeris initiatus ordinibus Praepositi Ecclesiae Skellef-
tensis inunus, Soceri abitu vacuum, suscepit, retento tarnen Leetoris offi
cio, quod utrumque Stockholmiae degens per vicarios adrninistravit. Ad
propiorem autem Augustissimi Regis accessum admissus a. 1786, non
tantum nova sibi imposita sustinuit officia, sed et novis indies cumulaba-
tur honoribus: unus scilicet eodem anno eorum, qui Ecclesiastica negotia
Regi deferenda praepararent, nominatus, Academiae Svecanae Octodeeim-
vir, R. Academiae Litterarum Humaniorum, Historiarum et Antiquität um
Membrum, Regiorum Ordinum Historiographus 1787, ex Dioecesi Hernô
sandensi ad Comitia Regni delegatus an. 1786, 1789, 1792 et 1800.
Post mortem autem Regis a. 1792 Hernôsandiam reverti jubeba-
tur, ubi Theol. Lectionem adiit 1797 et Ecclesiam Norensem urbi 'pro
piorem, loco Skelleftensis, 1798. Membrum R. Ordinis de Stella Polari
*797» Pheol. Doctor 1800, Episcopus Hernösandensis i8o5, Nobilitatis
jura et insignia adeptus 1.807, et R. Ordinis de Stella Polari Commendator
1809. An. 1812 d. 14 Martii, cum iter pararet ad Comitia Ôrebroensia, in
villa sua Stenhammar prope Hernôsandiam vitam cum morte commutavit.
Reliquit Bibliothecam, praeter impressos, manuscriptorum eodi-
cum copia insignem, qualern vix antea privatus quisquam in Svecia pos-
sederat, in Historia, Geographia, Statistica, Lingua atque Antiquitatibus
Patriae, nee non disciplinis aliis, numerum bis mille ducentorum Vo_
luminum superantein; quarn suppellectilem Bibliothecae Academicae
emtionis jure acquirendam obtulere heredes. Vix hoc saeculi & pa
triae Heroi, Serenissimo Principi Successori Academiaeque hujus Can-
cellario CAROLO JOHANNI signiheaverat Academiae Procancella-

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.