90
sertis verbis in bonis enumerandis mentionem facit, tamen 82,12
in transcursu tangit. Rursus Aristoteles I 9,1367 b 29 siyi-
veixv et ;:aiBsiav dilucide ad tx xjxl.w, i. e. vx s^w refert 1 ).
Iam vero de rebus externis Cicero de orat. II 84,342
haec tradit: Genus forma vires opes divitiae quaeque fortuna
det aut extrinsecus aut corpori, non habent in se veram laudem,
quae deberi virtuti uni putatur. Haec videlicet ad Graecam
illam doctrinam accedunt, quam supra p. 85 proposuimus,
qua ipsa quoque corporis et externa bona ad laudem nihil
vel non multum afferre momenti docetur. Nihilo tamen se
cius libenter Krollio, Rh. M. 58 p. 593 adstipulor apud La
tinum scriptorem aliquid novi de ratione fortunae dona in
genus demonstrativum dirigendi nobis offerri, cum Tullius
de orat. II 84,342 satis prudenter res externas non ipsas
laudandas vel vituperandas, sed potius quo pacto is de quo
dicitur his rebus usus sit considerandum esse pergat. Ac
ne illud quidem negaverim hanc mutationem ad Peripateti
cum quendam inferioris temporis, ut ait Krollius 2 ), revocan
dam esse 3 ). At nego, quod quidem, ni fallor, viri illustrissimi
sententia est, Ciceronem novae doctrinae notitiam per An
tiochum, cuius auditor a. 78 fuit, assecutum esse. Nam haec
doctrina non modo de orat. II 84,342 (cf. II 11,46), sed
‘) Hoc loco adnotare non abs re erit Aristotelem non solum in
siyzveiai tractatione 1360b 30 sq. (v. Wendland p. 56 supra), sed etiam
1367b 30 pro verbo ad Anaximenem accedere, cum dicit: eIxb; yap
dyabffiv dyabou; .... eTvou; cf. Anax. 81,13: voti; c£ dya&Sv yevopivouc
eIxo; iau «7; ttpoyovoi; opioiouabai. cf. [Piat.] Alcib. I 120E (Arbs: de
Alcibiade I qui fertur Platonis, diss. Kil. 1906 p. 60); Arist. Pol. I
1255b 2; III 1283a 37; frg. 92 (p. 92,14, cf. 95,7R.).
*) Ad hanc coniecturam probandam Stob. II 126,14 sq. — 131,5 W.
affert.
‘) Ceterum iam Plato Euth. 280 B sqq. non id esse rei caput dicit,
ut bona habeamus, sed ut iis utamur idque opbSt (Raeder p. 143). Cf.
Arist. Pol. VII, 1332a 21 sq.; Sionpfcctc frg. 113 (p. 107 R.); Eth. Eud. 1248b
30 sq., 49a 9 sq.; M. M. 1183b 28 sq. (Stob. II 135,5 sq.W.); Stob. II
129,16 (ubi Peripateticorum placita tractantur). Stoici quoque ta Sinopa
(i. e. corporis et externa bona) bene et male usurpari posse contende
runt (cf. Zeller III 1 3 p. 214 3 ).

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.