Full text: De rationibus inter artem rhetoricam quarti et primi saeculi intercedentibus

ad H. Graecam institutionem imitari videtur, cum primum 
praecipit, quid de eo, qui bono genere, tum quid de eo, qui 
humili loco natus sit dici oporteat. Similiter Cicero part. 
or. 22,74 bonum genus breviter modiceque laudare, infame 
praetermittere, humile autem vel praeterire iubet vel ad augen 
dam eius quem laudes gloriam tangere. Hoc praeceptum, quod 
postremum dixi, quod apud auctorem ad H. III 7,13 vel 
significantius sic legitur: si humili genere (natus sit), ipsum 
in suis, non in maiorum virtutibus habuisse praesidium, quam 
maxime Graecae institutioni respondet 1 ). 
Deinde auctor ad H. se confert ad educationis tracta 
tionem. Qua peracta III 7,14 de corporis commodis verba 
facit, tum redit ad extraneas res 2 ) (cf. supra p. 74 sq.). Hunc 
ordinem, quem primo conspectu satis alienum iudicabis, ut- 
pote quo enumeratio externorum bonorum (cf. III 6,10) inter 
rumpatur, equidem denuo sic declaraverim, ut eum a Graecis 
sumptum esse contendam. Veluti Anaximenes 80,13 hanc 
seriem twv ~%c apevY^ praebet: suysvsta, pojp.Yj, y.akXoc, 
tcXouto?. In utriusque videlicet auctoris dispositione ratio ea 
est, ut primum v& cpucst. «yaS-a 3 ), ad quae et genus et educatio 
et corporis bona pertineant, deinde eae res extraneae, quas 
ille, de quo agitur, plerumque ipse sibi paraverit ut divitiae, 
potestates, gloriae etc. afferantur. Qua dispositione simul 
temporum ordini consulitur 4 ). Ceterum dubium non est 5 ), 
quin reliqua dissertatio ad robur, pulcritudinem, divitias spec 
tans in Anaximene lacuna devorata sit, quam Wendlandius 
p. 55 ex auctore ad H. explendam esse conicit. 
Educationem 6 ) autem, cuius quidem Anaximenes nondi- 
0 cf. Wendland p. 55 — 56. Qui vir doctissimus ipsam hanc sen 
tentiam Cynicorum esse docet p. 55 s . Libris ibi citatis adicio Arnim: 
Dio von Prusa, p. 40; Mutscbmann p. XXXI, 12 sq. 
2 ) Inter quas civitas, quam III 6 10 enumeravit, desideratur. 
s ) cf. Arist. 1387 a 15, qui hoc nomine cjyevc.av et xdcXXo; complectitur. 
4 ) Contra Cicero part. or. 22,74 (obiter de orat. II 11,46) primum 
res externas, deinde corporis bona perlustrari vult. 
B ) Hoc Sauppius primus cognovit. 
B ) cf. auct. ad H. III 7,13; Cic. part. or. 23,82. Educationem Iso 
crates in Alcibiadis potissimum laude (XVI 22 — 42) in § 28 dicendo tollit.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.