Postquam altero examine perfunctus negotium disser
tationis corrigendae preloque dandae adii, opusculo iterum
perlecto aliud sane mihi perficiendum fuisse, aliud me per
fecisse sensi. Namque rhetorica quibus a principiis orta,
quomodo adolesceret, ita ut quarto saeculo vulgari quadam
norma comprenderetur, quemque ad statum ab Aristotele ad
duceretur, cum W en dia n dius 1 ) multis in rebus egregie ex-
planasset, equidem enixe persequi debebam, quibus in par
tibus per saeculorum cursum progressa, qualis ad Ciceronis
aetatem permanaret, i. e. quae membra antiquitus tradita etiam
posteris temporibus sive integra sive paululum mutata et
aucta conservaret, quaeque philosophorum, imprimis Stoico
rum 2 ) ex officinis adsumeret, denique quae nova per Herma-
goram <jtoc<J£cov inventorem, quem dicunt, recipei’et. Sic enim
doctrinae rhetoricae cognitio proficere poterat.
Attamen ab hac calce longe me abesse, haud ignoro 3 ).
Maxime autem doleo, quod philosophiae studium primori
bus tantum labris attigi. Quo relicto si quis communem sibi
rhetoricam Latinam penitus cognosci posse existimaverit, me
dius fidius quam valde fallitur! Ipse enim fundamentum huius
commentationis propter philosophiae inscientiam meam inter
dum vacillare in dies magis expertus- sum; nec uno loco,
') Anaximenes von Lampsacus, Studien zur altesten Geschichte
der Rhetorik, Berlin 1905.
2 ) A Stoicis artificiosae illae partitiones inventae sunt. cf. Striller:
De Stoicorum studiis rhetoricis, Bresl. phil. Abh. 1886, I 2; Volk-
niann 2 : Die Rhetorik der Griechen und Romer, Leipzig, 1885, p. 9.
’) Iniuria quoque nonnumquam a via historica, ut ita dicam,
aberrans, quando commodius videbatur, initium disputandi et compa
randi a Latinis cepi.