Full text: De rationibus inter artem rhetoricam quarti et primi saeculi intercedentibus

81 
0 * 
f r 
virtutum partitionibus, quae exstant apud Tullium in di 
versis libris, copiosissime agit, ita tamen, ut fontes, e quibus 
fluxerit eius doctrina, ne conatus quidem sit indagare. At 
in hoc mea quidem sententia totus cardo vertitur. Velut 
haud sane iniquo animo audivissem, quid de artificiosa et 
satis mira ‘) virtutum bipertita divisione cogitandum esset, 
quae part. or. 22,76 sqq. invenitur, in qua Panaetianae doc 
trinae vestigia detegere mihi videor. Singulas autem particulas, 
in quas Cicero cum in part. or. 22,76 sqq. tum de inv. 
II 53,159 virtutes primas dirimit, hic apponere non expedit. 
Denique duobus locis in libris de oratore (II 17,86; 
84,313—44), quibus generis demonstrativi tractatio explicatur, 
virtutes permixtim sine ordine enumerantur tantum, non dispo 
nuntur, nisi quod II 84,343 (cf. supra p. 73) discernuntur 
virtutes ethicae et dianoeticae. Quam disciplinae simplicitatem, 
quae antiquitatem sapere videtur, eo magis ad usurpata ly/ii- 
p(8ioc ab Stoicorum aliorumque partiendi subtilitate aliena, 
quamvis experta Peripateticorum vim, revocandam esse puto, 
quia omnino in genere epidictico mira perspicitur praecep 
torum constantia 2 ). 
Sed omnibus locis apud Ciceronem quoque eae tres 
virtutes, quae apud omnes auctores apparent, sc. dvBpia = 
fortitudo; trocpia (<pp6vr]<7i<;) = sapientia (prudentia); SixatouuvY) 
= iustitia ncn desiderantur. 
Iam vero illum, quem ostendimus consensum in bonorum 
distributione et enumeratione inter singulos auctores inter 
cedentem vix casu ortura, sed inde explanandum esse, quod 
Graecorum doctrina per saecula non exstincta, partim immu 
tata ad Latinos transmigraverit, quis est qui neget? 
*) Mirum est praeter cetera, quod § 78 amicitia in virtutibus 
habetur. Nam 25,88 legimus: Est etiam quaedam quasi materies subiecta 
honestati (cf. Stob. II 134,19, ubi commemorantur vot ulixa tOv dperOv) 
quae maxime spectatur in amicitiis-, de inv. autem 11 52,157; 55,166 
amicitia ei generi attribuitur, quod partim in utilitate, partim in 
honestate consistit, cum ibidem 56,168 amicitiarum multitudo ad 
solam utilitatem, amici ipsi 59,177, ubi generis laudativi materia ex 
ponitur, ad res externas referantur. 
*) cf. infra p. 88 sqq. 
6
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.