80
vides supra ex tabellis. Interdum etiam duae virtutes ethicae
cum una dianoetica consociantur, ut Pol. 1323 b 33 (36)
tpp6vi) Rhet. III 16,1416 b 24, ubi agitur de generis demonstrativi
narratione: fitvSpsio?, ffocpo?, Btxaio?. Hoc autem loco Aristoteles
plane ex Isocrate * 2 ) pendet, qui easdem tres virtutes ter eodem *
atque Aristoteles ordine affert: Euag. 22; Hei. 1 et 54.
Eaedem etiam apud Anaximenem p. 14, 80, 83 revertuntur 3 ).
Quibus perpensis eo adducimur, ut opinemur hanc triper-
titam quoque virtutum divisionem aut antiquitus traditam,
(quod ut credamus Hei. 1 suadet), aut ab Isocrate primo
crebrius adhibitam in genere certe epidictico quarto saeculo
in sollemnem usum abiisse. —
Attamen in posteriora saecula illa quadripertita distributio
maximam vim exercuit, quae non modo in Aristoteleis, quae
vulgo dicuntur et codicis Marciani divisionibus 4 ), dein apud
Stoicos 5 ) (et Epicureos 6 )), sed etiam apud Romanos 7 ) sae
pissime reperitur. Cuius rei testimonia Ciceroniana Mer-
chantius p. 51 sedulo congessit, qui omnino p. 50 sqq. de
') Ipse Rhet. I 9,1366 b 5 Stxaiouj, ait, xai dvSpsiouj pt-dliara vipiffimv.
■) Passim apud Isocratem laudantur e. g. III 43: dvSp!a, Ssivottu
(i. e. eloquentiae vis, ni fallor, cf. Preuss, ind. s. v.), quibus opponuntur
Sixaioadvrj, awtppoauvir]; X 31: dvSpia .... sraaxiiip.Y) 7tpot vov TOlepov • • . •
eioQeia . . . d/.lr, dpsW) xai utocppoorjVY); XV 111: . . . Ilepixlr); 6 peYiixniv
kl saepia xat Siy.aioiuvr, xai a&xppoauvri 8o|av ... cf. ep. 9,4, alias.
3 ) Aliae p. 104: aocpia, 9povriai{, dvSpaa, awtppoauv»), SixatoauvT) occurunt ;
quae virtutes (duae dianoeticae, tres ethicae) Posidonii sunt principales
(cf. Schmekel p. 272). Nec vero disceptare audeo, num propter hanc et
alias causas haec appendix, ut Spengelius, Fuhrius, alii docti viri suspicati
sunt, spuria sit putanda. Nam cf. Wendland p. 66 s .
4 ) div. 1,[5], 13,12], [56].
6 ) cf. Zeller III l 3 p. 239 sq.
•) cf( Zeller III l 3 p. 447.
T ) De quattuor virtutibus cardinalibus, quae postea vocabantur,
Ciceronem vel proprium libellum composuisse accepimus. Ordo autem
ipse, quem Cicero de inv. II 53,160, alias et auctor ad H. III 2,3 = 6,10
in illis virtutibus enumerandis et perscribendis observant, communis est
atque cohaeret me iudice cum ratione ea, qua virtutes distribuebantur
secundum partes animae, cf. Mutschmann p. 15 — 16.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.