Full text: De rationibus inter artem rhetoricam quarti et primi saeculi intercedentibus

tati et honestati adicit necessitudinem (et adfectioneni), tum 
unicuique rei multas particulas, sive virtutes sive bona subi- 
cit. In quo satis memorabile est, quod de utilitate postquam 
egit, haec adnectit II 56, 169: atque in iis omnibus, quae 
ante dicta sunt, quid fieri et quid facile fieri (i. e. to Bu- 
vcctov et to paBiov) possit, oportet considerare'). Nam haec 
verba apud Aristotelem sic legis 1 6, 1363 a 21: Taura (sc. 
Buvara) Bs Biyffi? £<mv ra ts ysvop.sva <3cv va ^aStto? yi- 
yvop.sva. Cf. porro 1359a32: £<ra Bs avayxv]$ s<7Ttv $) eurai 
7) aBuvarov 7) sTvai 7j ysvscr&ai, Ttspi Bs rotivwv ouz, soti aup.- 
poolf, cum Cic. de orat. II 82, 336: Inciditur enim omnis 
deliberatio, si intellegitur non posse fieri aut si necessi 
tas ad fertur (idem part. or. 24, 83). Accedit, quod ea, quae 
Cicero de inv. II 54, 165 (cf. auct. ad H. III '3, 6) et part. 
or. 23, 81 disputat de iis vitiis, quae virtutem imitantur, mihi 
quidem vim Peripateticam redolere videntur: cf. e. g. Eth. 
Nic. II 7—8; Rhet. I 9, 1367a32sqq. Quae congruentiae 
vix explicari poterunt, nisi statuemus Ciceronem e Peripate 
ticorum copiis sua mutuatum esse 2 ). 
Nec Tullius ab Anaximene alienus est, quocum in facili 
definiendo satis concinit. Cf. de inv. II 56, 169: Facile 
autem id dicemus, quod sine magno aut sine ullo labore, 
sumptu, molestia quam brevissimo tempore confici potest, 
cum Anax. 14, 21: paBia ra [xsra sXayloTou ypovou xat ~ovou 
xai Baxavris S7ttTs7.oup.sva 3 ). Ex iis ergo quae antecedunt 
Ciceronem in libris de inventione ut Aristotelem to /.a).6v, 
cup.<pspov, Bt/.atov, paBiov, Buvarov, avayxaiov agnovisse in promptu 
’) cf. part. or. 24, 84 et de orat. II 82, 336. 
3 ) cf. infra p. 73. Sed animadvertendum est has fictas virtutes 
ab auctore ad H. III 3, 6 propterea in conspectu poni, ut in contrariis 
potius rebus quam in his (sc. quae adversarius dicit) virtutem constare 
ostendamus, a Cicerone autem ob eam causam, ut quid nobis vitandum 
sit haud ignoremus, cum Aristoteles eas in meliorem partem relatas a 
laudationibus non alienas esse putet (v. 1367a32sq.). Scilicet posterior 
rhetorica, in qua philosophia aliquantum valebat, priorem doctrinam ut 
turpem tradere non audebat. 
s ) cf. etiam Aristot. 1363 a 23. Atque hic consensus fortasse inde 
repetendus est, quod eadem res eandem locutionem traxit.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.