57
o t*
* t>
&b
Eandem doctrinam Cicero duobus locis suppeditat (de orat.
II 80,326 sq.; part. or. 9,32), nisi quod brevitatem ibi ex
propria sede sua removet, ita ut trium virtutum numerum
non excedat.
Iam de tribus illis narrandi officiis communiter statutis
verba facienda sunt 1 ).
In brevitatis praeceptis, quae Anaximenes 72,19—22
uno enuntiato comprehendit, vix maior concentus inter priores
Graecos scriptores et Romanos anonymumque Seg. cernitur 2 ).
Contra Cicero I 20,28, auctor ad H. I 9,14, anonymus
Seg. § 64 sqq. (14,13 G.) valde et nonnumquam verbotenus
inter se congruunt, cuius congruentiae testimonia Graevenus
collegit 3 ). Prodicus 4 ) vero (cf. Plato, Phaedr. 267 B) et
Aristoteles III 16, 1416 b 30 sq. brevitatis praeceptionem
prorsus respuunt, quibuscum Cicero (Antonius) de orat.
II 80, 326, 28 et pai’t. or. 9,32 partim consentit, cum ipse
quoque brevitatem ex numero narrandi virtutum tollat (cf.
supra).
Perspicuitas 5 ) autem secundum Anaximenis senten
tiam et verbis et rebus ipsis continetur 6 ). Nec aliam parti
tionem anonymus Seg. § 80 sq. (16,18 G.) praebet, Cicero de
inv. I 20,29 attingit, cum in fine paragraphi ad reliqua addit:
Ac verbis quoque dilucidis utendum est. cf. etiam de orat.
II 80,329, quo loco tam stricte quam accurate tota Anaxi
menis doctrina his verbis comprenditur: erit autem perspicua
narratio, si verbis usitatis, si ordine temporum conser-
') cf. (jraevon, p. XLVI sqq.
2 ) cf. tamen sis Anax. et anon. § 66 (14,18 G.)
s ) cf. etiam anon. § 63 sq. cum Anax. c. 22, Wendland p. 41 2 .
*) cf. Wendland p. 41 2 .
5 ) 72,7: satpSSj (4v oSv Sv.cJgousv dito v<3v ovoiidtoiv r t vffiv ttpayij.dtwv.
100,12 autem scriptor pro ; voce xaliapSS; utitur. Eodem sensu
y.otbaptS; apud Anaximenem 71,11 et [Dem.] XII 1, apud Isocratem V 4
occurrit, nisi forte locis Anaximeneis (71,11; [Dem.] XII 1) hoc voca
bulum v. uberius, copiose vertendum est. Cf. Ipfelkofer, Die Rhetorik
des Anaximenes, p. 31.
e ) Hanc partitionem etiam in brevitatis tractatione designat: cf.
72.20 &r.b tffiv KpctyijLdtoiv xai vwv dvopdvMv. cf. anon. § 65.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.