56
re debeat. Et auctor quidem ad H. I 9,14 sqq. et Cicero
I 20,28 sq., ut narratio brevis, dilucida vel aperta (plana),
verisimilis vel probabilis (credibilis) sit, praecipiunt, Similia
universus rhetorum chorus 1 ) inde ab Isocrate 2 ), qui primus
&rayye7fa haec officia subiecit, decantare solet. Nec igitur
Anaximenes (p. 72) nec Aristoteles (III 16) hanc doctrinam
praetermittunt. Sed quoniam praecepta de his narrationis
muneribus quarto saeculo litteris mandata, quae quidem ad
nostram memoriam pervenerint, collegit, in unum aspectum
coniecit, inter se comparavit Wendlandius (p. 39—43), id
mihi solum relictum est, ut quid inferior aetas de iis pro
tulerit, perlustrem.
Et ordo quidem, quo illae virtutes proponuntur apud
diversos auctores diversus est, nisi quod omnes proba
bilitati ultimum locum concedunt (excepto Cicerone (Antonio)
de orat. II 19,80 et 83).
Sed dum adhuc ad limen stamus, ne illud quidem
silentio praetereundum est nonnullos rhetores narrationi plures
quam tres virtutes tribuisse. Veluti ex Quintiliano IV 2,61
Theodectem eam insuper p,eyaforcpsjCY5 et yjBsTocv esse voluisse
discimus 3 ), cuius doctrinae similem anonymus Seg. § 99 —100
praebet 4 ), cum alii duabus etiam novis additis, septem enu
merarent (cf. anon. § 101), alii ^sya^oTcpE^sisev solam ad
communes tres virtutes adgregarent (cf. Quint. 1. c.). Nec
defuere, qui suavitatem praeter tria illa in narrationis prae
ceptis ducerent, ut Dionysius de Lys. 30,3 et 7 Us.-R 5 ).
q cf. Spengel ad Anax. p. 214.
! ) cf. Wendland p. 39 s .
3 ) cf. Diels, A. A. B. 1886 p. 12 3 , Wendland p. 39.
4 ) v. etiam Cic. part. or. 6,19, ubi sub elocutionis praeceptis haec
quasi lumina orationis commendantur: dilucidum, breve, probabile, in-
lustre, suave.
s ) cf. Marx p. 320‘. In eo tamen offenditur, quod Dionysius p. 27,13
pollicitus sese Isocrateorum, quos tria narrandi munera statuisse constat
(Wendland p. 39 2 ), disciplinam exprimere velle, quartum (ro r,S'l) addit.
„ At hoc Isocrati qui ubique id sectatur, non fuisse neglectum certum est,
neque soli narrationi, sed omni orationis parti convenit" (Spengel,
artium script. p 170; cf. Sheehan p. 37). Velim conferas Isocr. II 41.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.