Full text: De rationibus inter artem rhetoricam quarti et primi saeculi intercedentibus

modo apud auctorem ad H. III 10,17 nobis occurrit. Atque 
uterque scriptor eo quoque concinit, quod hanc narrationis 
collocationem maxime suadet, si causa nostra magnam diffi 
cultatem videbitur habere (auct. ad H. 1. c.). Praeterea ab 
auctore ad H., qui omnino oratori maiorem libertatem con 
cedit, narrationem nonnumquam post argumentationem ad 
hibendam esse docemur; quod idem in anonymo § 127 
(p. 24,1 G.) legitur. Atque Ciceronem similia praecepta 
mandaturum fuisse, si de dispositione egisset, ex I 21,30 con 
cludi debet. Quin etiam ipse Aristoteles BtY)yY]<Jiv variis locis 
utilem esse censuit. cf. 1417 b 11: soAAayoo Ss bsi 
Xffl SVIOTS 01)7. SV Oip/f[. 
Praeterea in hac quoque re philosopho cum recentiorum 
sententia convenit, quod semper narrandum esse negat. Ut 
1414a 39 et 1417b 12 iu consultationibus BiY)YY]ffiv reicit; 
quod idem auctor ad H. III 4,7 et Cicero part. or. 4,13 
(cf. 27,97) faciunt. Contra Anaximenes distincta praecepta 
de narratione in hoc genere instruenda suppeditat 1 2 ). Porro 
in genere demonstrativo Aristoteles III 13,1414a 38 et 
III 16,1416 b 26 et auctor ad H. III 7,13 narrationem fre 
quenter futilem esse putant, cum Anaximenes et Cicero in 
laudationibus narrationem et confirmationem in unum cogere 
videantur (cf. supra p. 21 8 ). In genere autem iudiciali 
nonnumquam narratione supersedendum esse Cicero de inv. 
I 21,30; de orat. II 81,330 (Ant.); part. or. 5,15; Alexander 
et Neocles i. e. Theodorei 3 ) apud anon. § 116 (22,17 G.) sqq. 
affirmant. Praecipue Ciceronis loci inter se conspirant. In 
quibus quod legitur ab adversariis re exposita nostra nihil in- 
teresse iterum aut alio modo narrare (de inv.), nisi si re 
fellemus (de orat.), satis cum Anaximene et Aristotele consentit 3 ). 
Aliter apud anonymum Seg. § 123 (23,12 G.) modo in de 
fensione modo in accusatione narratio relinquenda esse dicitur. 
Sed agesis contemplemur, quas virtutes narratio praesta- 
'j cf. Wendland p. 43. 
2 ) cf. Schanz 1. c. p. 40—41. 
3 ) cf. Wendland p. 41.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.