Full text: De rationibus inter artem rhetoricam quarti et primi saeculi intercedentibus

54 
Anaximenes assignasse traditur: 6 Bs ‘AXs&xvBpo? ~po pisv vwv 
jtfffTSWV (prjfft BsTv TOCVTCIV TY]V St^yY)C7tV 9] SV «uxaT? TOff? XUTTSOTV 
(J.SpiffOCVTa To6{ XOU TO&S p.sv 7tpO<7YjxOVTa£ XpOTaTmv, 
Tou? Bs sv u.saco vi&svou, BtaTaTvovTas tyjv ttwv 7.e'.xou.evwv BirjYVjfftv. 
Ergo haec narrationis dispositio ne posteris quidem 
temporibus evanuit. Ratio tamen, quae ad narrationes tali 
modo dividendas valet, aliis scriptoribus alia est. Aristoteles 
enim, Anaximenes, Dionysius divisione in longis narrationibus, 
Cicero 1 ) in causa calumniis oppressa, iudicibus suspecta 
utendum esse tradit. Denique Alexander in anonymi tractatu 
(§ 133) et ad vetustiorum doctrinam (cf. 25,12 G.) et ad 
Ciceronis (25,8 G.) accedere videtur. 
Nec vero duobus locis, (sc. ante argumentationem vel 
in ipsa argumentatione), sed etiam multis aliis narrationem 
fieri nounullos docuisse ex anonymo § 126—8 3 ) comperimus. 
Quod autem praeceptum § 126 invenitur: narrationem non 
numquam ante exordium sedem habere, hoc idem eodem 
licet hoc verum sit, tamen secundum narrationis disponendae genus, 
quod apud anonymum Seg. § • 129 Graevenus divinare sibi videtur, 
nequaquam cum Dionysii tertio comparari potest, quippe in cuius 
exemplo — ut taceam de reliqua eius varietate — pars narrationis sine 
dubio praemittatur (cf. supra p. 52 6 ), id quod Graevenus in secundo suo 
genere fieri non vult. Ceterum ne molestus fiam longa expositione et 
supervacanea: Alexander quid statuerit de narrationis collocandae modis, 
ex § 133 planum fit, ubi praeter duos Anaximeneos alios non comme 
morari, nemo infitiabitur, (cf. Schanz 1. c. p. 46‘, qui nostrae sen 
tentiae favet). 
‘) At ille quoque in Verris causa ob id unum, ut nimiam longi 
tudinem evitaret, quae exstitisset, si innumerabilia rei crimina uno tenore 
narrasset, narrationem divisisse videtur (cf. Rohde p. 29). Qua eadem 
ratione permotum — sc. „ne iudicum attentio languesceret" — eum in 
Cluentii defensione narrationem cum confirmatione confudisse, quamquam 
Robdius non sine verisimilitudinis specie suspicatur, tamen in hac oratione 
Ciceronem ad tale artificium usurpandum magis eo excitatum esse iudico, 
quia Cluentius iudicibus in suspicione erat. Nam Ciceronem ipsum se 
tenebras offudisse iudicibus in causa Cluentii gloriatum esse apud Quin 
tilianum II 17,21 accepimus. 
2 j Ad quem vel quos auctores hae paragraphi referendae sint, 
adhuc lis est inter doctos viros, cf. Graeven p. LVIII sq., Schanz p. 46, 
Angermann p. 55 sq.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.